Articulus 4
Articulus 4
Utrum termini numerales in divinis predicent essentiam vel personam ?
Hic incidunt tres questiones, scilicet utrum termini numerales in divinis predicent divinam essentiam vel personam ? Secunda, Utrum univoce praedicentur de essentia et persona et notione? Tertia, Utrum Pater et Filius et Spiritus sanctus aliquo modo possint dici nes ?
Ap primum, proceditur sic : 1. Supra habitum est pro regula, quod omne nomen non relative dictum, in Deo praedicat essentiam : termini numerales non sunt relative dicti : ergo predicant essentiam.
2. Item, Boetius Omnia predicamenta in substantia vertuntur predicationem praeter relationem : hujusmodi autem termini dicunt ens in predicamento quantitatis : ergo in substantia vertuntur praedicationem,
3. Item, Eadem est ratio rei et unius rei, et eadem praedicatio essentiae et unius essentia : ergo cum essentia pradicet naturam et substantiam, in divinis unum et duo et hujusmodi pradicabunt essentiam.
4, Item, Unum convertitur cum ente : ergo praedicat hoc quod praedicat ens in divinis : sed ens pradicat substantiam : ergo et unus.
5. Item, Consignificatum non variat rationem significati, idem enim significat albus, alba, album : ergo etiam unum significat unus, Una, unum sed unum in diyinis pradicat substantiam : ergo unus et una.
SED CONTRA Quidquid essentiam significat, de tribus singulariter dicitur in summa et de uno : ergo si unus et plures vel duo vel tres, essentiam praedicant, possumus dicere, Pater est duo, et Pater est plures, et Pater et Filius sunt unus : quae cum falsa sint, patet quod ista non praedicent essentiam.
Solutio. Dicendum, quod in masculino non praedicant essentiain nisi ex adjuncto substantivo, circa quod ponunt rem suam, et accipiunt substantiam ab ipso : ut si dicam, Pater et Filius sunt unus Deus, vel alind hujusmodi ; et hoc convenit ratione triplici, scilicet discretionis quam habent hujusmodi nomina in principali significato, et generis quod dicit discretionem persone, quia non est in rationali natura ens formatum nisi distinctum in persona: et ralione articuli inclusi in talibus nominibus. In neutro autem genere licet remancant duo ex illis, seilicet discretio significati et articul, tamen non habent tertium quod precipue trahit ad personam : quia genus non accidit nomini nisi ex parte substantiae significate et determinate secundum modum ad minus : et ideo tune predicant essentiam.
Ap itu ergo quod primo objicitur, dicendum quod talia nomina dicunt relationem : sunt enim consequentia actum proprietatis distinguentis : relatio enim est multis modis in divinis, ut supra notatum est.
Ad aliud dicendum, quod in Deo hujusmodi nomina non dicunt quantitatem, nec sumuntur in specie quantitatis, ut prius dictum est.
Ad aliud dicendum, quod hoc verum est secundum quod unum convertitur cum ente : et bene concedo hoc quod illi termini quando ponuntur cum adjuncto, predicant naturam illius in divinis - sed quando absolute ponuntur in masculino genere, substantivantur, vel adjective referuntur ad personas. Per hoc patet etiam solutio ad sequens.
Ad aliud dicendum, quod aliud est in albus, etc., quia unus et unum sunt ab actu forme generaliter accepte in omni ente : album autem et hujusmodi dicunt speciem determinatam : et ideo termini numerales non aequivocantur secundum quod applicantur diversis : quia mensura non accipit rationem a mensuratis : quia aliter non esset idem numerus quo numeramus canes, et homines : sed accipit diversitatem a diversa ratione mensurandi, sicut modius, et ulna: sed quia numerus in omni quantitatis specie simplicior est, ideo non capit diversitatem rationis a numeratis, sed potest alicui appropriari in uno genere, cul non appropriatur in alto : et ideo absolute dicta unus, una, unum, unius rationis sunt : et tamen unus ad personam refertur, et unum ad essentiam, quando sumuntur absolute propter causam prius dictam.
On this page