Text List

Articulus 5

Articulus 5

Utrum unitas sive termini numerales univoce praedicentur de essentia, persona, et notione ?

ARTICULUS V. Utrum unitas sive termini numerales univoce praedicentur de essentia, persona, et notione ?

Deinde quaeritur, Utrum univoce dicilur unum de essentia et de persona?

Videtur quod sic : quia 1. Non aequivoce simpliciter, sed per prius et posterius dicitur de Creatore et creatura : sed inter essentiam et personam non est prius et posterius : ergo dicitur in utroque ex @quo : ergo univoce.

2. Item, Aut una est unitas essentia et persone, aut due. Si due : ergo essentia et persona sunt duo, quod falsum est: ergo relinquitur, quod sit una.

SED CONTRA : 1. Cum dicitur, Pater est unus,-sensus est, id est, notione distinctus : cum autem dicitur, essentia una, sensus est, id est, in se indivisa, et ab aliis divisa : er- go non una ratione dicitur essentia una, et persona una.

2. Item, Unum est indivisum in se, et divisum ab aliis : ergo si Pater est unus, ipse erit divisus ab aliis, quod falsum est : quia Filius est in Patre, et e converso.

3. Item, Unum et ens converltuntur : ergo eodem Pater est unus quo Pater est pater : ergo paternitate est unus : essentia autem divina non est una paternitate, sed seipsa : ergo non dicitur secundum unam rationem, sed aequivoce, ut videtur.

Ad hoc dicendum, quod una ratione, et non zquivoce dicitur: est enim unitas abstrahens ab hoc uno et illo, et illa est unius ralionis in quohbet uno : quia licet sit a diversis formis, tamen abstrahitur ab eis per unum actum secundum rationem qui est determinare, et finire, et distinguere : et ideo lapis est unus lapiditate sua, et ignum est unum non lapiditate : et tamen unum non dicitur aqui- voce : quia sicut lapiditas distinguit lapidem, ita ligneitas lignum, et ideo unitas ab utroque est unius rationis: et ideo quoad hoc posset dici, quod unitas cum dicitur de essentia, dicit unitatem essentiae . et cum dicitur de persona, dicit unitatem persone : et licet essentia seipsa distinguatur, persona autem proprietate, tamen unitas non erit diverse rationis. Si autem consideretur unitas secundum suppositum, tunc erit omnino unius rationis, sed dicta per prius et posterius in essentia et persona.

Et secundum hoc dicendum ad primum, quod licet non sit prius et posterius secundum rem inter essentiam et personam, tamen est ibi prius et posterius secundum rationem intelligendi.

Ad aliud dicendum, quod est una unitas re, et non ratione intelligendi, si unitas accipitur in esse ejus quod est unum, et non abstracta ab ipso : et ideo aliquid convenit uni quod non convenit alti.

Ap alia patet solutio per ante dicta. ad object

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 5