Articulus 6
Articulus 6
Utrum Pater et Filius et Spiritus sanctus aliquo modo possunt dici unus ?
Videtur, quod sic : quia 1. Sunt unus aeternus, et ly aeternus non dirimit rationem unius : ergo divisim possum inferre : ergo Pater et Filius et Spiritus sunt unus.
2. Item, Si ratione substantivationis ejus quod est aeternus, tres sunt unus eternus, quare non similiter ratione substantivationis de ly wnus, Pater et Filius sunt unus.
Solutio. Dicendum, quod non conce- dendum est nisi cum adjuncto subjecto, a quo ly wnus accipit substantiam quam probat de pluribus simul.
Ap primum autem dicendum, quod licet non dirimat, tamen determinat significatum ejus ad naturam in qua uniuntur Pater et Filius.
Ad aliud dicendum, quod ly unzs dicit id quod est consequens essentiam et personam : et quodlibet distinctum, sive sit distinctum essentialitere sive personaliter : et ideo in masculmo subjectum non importat aliquid speciale in quo intelligatur unio Patris et Filil : hoc autem non facit ly aeternus vel immensus.
On this page