Articulus 7
Articulus 7
Quid sit distingui in divinis ?
Hic enim incipit pars secunda distinctionis, in qua tangit quid significent dictiones notionales, distinctus, discretus, trinitas. Et penes ista tria per ordinem sunt hic tria capitula : et hac omnia pla- na sunt, si intelligatur quid est distingui et discerni.
Distinctio igitur in divinis est actus notionem consequens, in quantum est proprietas personalis : sic enim distinguitur una persona ab alia. Discretio autem est idem secundum ordinem et numerum personarum, qui est in divinis : discreta enim numerabilia sunt. Sed con/usio est compositio eorum quae numerantur ad invicem, inordinata : et in divinis dicit acceptionem ejusdem sub diversis nominibus, ut dicebat Sabellius. Alenatio autem dicit scissuram per remotionem unius ab alio, ut dicebat Arius.
On this page