Articulus 8
Articulus 8
An bene dicatur Deus trinus et unus : et an trinitas sit trium unitas ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit in ultima parte K: "Zrinitas vero multiplex est et numerabilis : quia trinitas est trium unitas."
1. Contra enim videtur esse, quod Pater est trium unitas, quia est essentia que est unitas trium : ergo Pater est trinitas,
2. Praeterea, Cum dicatur trinitas numerabilis, quare non dicitur Deus esse tres, velduo: cum omne numerabile secundum aliquam speciem numeri numerabile sit.
3. Item, Cum dicitur, Deus est trinus etunus : aut ly Deus supponit essentiam, aut personam. Si essentiam : ergo essentia est trina, quod falsum est. Si personam : ergo aliqua persona est trina et una, quod falsum est : ergo videtur non esse concedendum Deum esse trinum et unum.
Solutio. Dicendum ad primum, quod in argumento incidit fallacia accidentis : sicut si sic procedatur, Socrates est omne animal, quia animal est unum in quo uniuntur omnia animalia. Tamen quidam dicunt, quod cum dicitur, trinitas trium est unitas, etymologia nominis est : sed de hoc supra diximus, quia licet secundum nomen importet essentiam in recto, tamen secundum significationem rei e converso est: et ideo trinitas est tres uniti in una essentia.
On this page