Text List

Divisio Textus

Divisio Textus

DIVISIO TEXTUS.

"Praeterea considerandum est, cum hoc nomen, persona, etc."

Hic incipit secunda pars in qua Magister accedit ad considerationem persone que numeratur dictionibus numeralibus. Et ita dividitur ista distinctio in duas partes : in quarum prima ponit rationes et opiniones dicentium personam in singulari et plural semper substantiam significare. In secunda vero ponit suam opinionem, quod in plurali ex tempore responsionis fidelium ad questionem, quid tres ? non significaverit essentiam, sed substantiam quam dicunt Gretci éxderasw, ibi, H, "Sciendum est igutur, quod hoc nomen, persona, etc."

In prima parte ponit quatuor capitula, in quorum primo movet questionem. In secundo, ponit rationem supra positam ab auctoritatibus supra positis, ibi, B, "Persona enim, ut supra ail Augustinus, etc." In tertio, ponit rationem ex natura dictionis interrogative sumptam, ibi, C, "Aliter etiam potest ostendi, etc." Tn quarto, ponit opmonem has rationes sequentium, ibi, D, "Quribuisdam videtur, quod nomine persone, etc."

PrevBack to TopNext

On this page

Divisio Textus