Text List

Articulus 1

Articulus 1

Quid sit persona secundum diffinitionem ?

ARTICULUS I. Quid sit persona secundum diffinitionem ?

Incidunt autem duae questiones ante Littera, scilicet quid sit persona secundum diffinitionem ? Et, Utrum univocetur in divinis personis et creatis ?

Ap primum ponitur diffinitio Boetii in libro de Duabus naturis in una persona Christi: Persona est rationalis nature individua substantia. Alia diffinitio est Richardi in quarto libro suo de Trinitate, sic, Personam dicimus aliquem solum a ceteris omnibus singulari proprietate dis-

cretum. Item, infra, ibidem: Persona divina est divine nature incommunicabilis existentia. Item, infra, ibidem : Persona est existens per se solum juxta singularem rationalis nature cxistentia modum. Alia datur a Magistris, haec‘scilicet, Persona est hypostasis distincta proprictate ad dignitatem pertinente.

Objicitur autem contra primam : quia 1. Magister dicit, quod illa Boetii descriptio personz,non convenit divinis personis .

2. Hoc etiam per rationem ostenditur sic: Quidquid non est rationalis natura, non est persona: Deus non est rationalis nature : ergo non est persona. Prima patet per se. Secunpa probatur per hoc quod rationale est differentia divisiva animalis : Deus autem animal non est, quia corpus non est: ergo rationalis non est.

3. Item, Cum dicitur, rationals nature, sumitur natura in aliqua communitate : haec autem communitas contrahitur in persona per hoc quod aliquid addit: ergo persona in additione se habet ad naiuram : ergo est composita, quod falsum est, cum in divinis ejusdem simplicitatis sit persona et natura.

4. Praeterea, Cum dicitur, substantia, essentia, persona, natura: quare non dixit personam esse substantiam individuam rationalis essentiae vel substantia, sicut nature ?

Si forte dieas, quod persona est ejusdem simplicitatis cum natura, et mbil addit : quia non dicitur ut ens de essentia diffiniti quod in diffinitione cadit oblique, sicut cum dicitur simum vel simitas nasi curvitas, et claudum curvitas eruris, non dicitur nisi unum: quia id quod oblique cadit ibi, non est de cssentia ejus. Si, inquam, sic dicas. Contra :

1. Aliter est in diffinitione substantia, et aliter in diffinitione accidentis, ut dicit Philosophus in VIE prime Philosophie, quia in diflinitione substantiae non recipitur accidens, sed in diffinitione accidentis necesse est recipere subjectum, aut determinatum, sicut in propria passione : aut indeterminatum, sicut in alits. Cum ergo diffinitur persona, aut difinitur sicut substantia supposita : sicut dicil Boetius expresse, quod persona nomuinat substantiam suppositam : aut diffinitur ut accidens commune, vel proprium : quia non est dare medium, $1 primo modo diffinitur : ergo nihil ponitur in diffinitione ejus quod non sit de essentia ejus aliquo modo: et rationalis nature ponitur in ejus diffinitione : ergo aliquo modo est de essentia ejus. Si autem diffinitur ut accidens : tunc subject: mentio debet fier: in diffinitione, quod iterum falsum est.

2. Item, Commentator, ibidem, dicit, quod ea quae sic cadunt oblique in diffini- tione accidentium, sunt loco differentiarum specificantium accidens : et ea que in recto, sunt loco generum : et hoc patet: cum enim simitas dicitur curvitas nasi, per ly curvitas non differt simum a claudo, quia utrumque curvitas est, sed per ly nasi: ergo id quod cadit in obliquo in talibus diffinitionibus, est subjeclum circa quod est per se essentia accidentis diffiniti. Si ergo simile est quod adductum est pro simili, rationabilis nature notabit subjectum circa quod est persona, quod falsum est.

3. Item, Aut rationalis natura est de substantia cujuslibet persone, aut non. Si est de substantia : tunc videtur obje-_ ctic procedere. Sinon: tunc accideataliter se habet ad illam, quod iterum falsum est.

4. Item, Boetius querendo diffinitionem persone, dividit substantiam per rationalem et irrationalem, et universalem et particularem : ergo ly rationalis natura in diffinitione contrahit, sicut differentia constituens : et sic erit de intellectu persone.

5. Item, Rationalis natura praedicatur in recto de qualibet persona : Socrates enim est rationalis natura, et Gabriel est rationalis natura, et pater est rationalis natura: aut ergo praedicatur ut accidens, aut ut substantia: non ut accidens sicut patet cuilibet : ergo ut substantiale praedicatum: ergo est de intellectu et ratione subjecti: et hoc putabam neminem dubitare: ergo videtur sequi ratio prima, quia persona videtur esse majoris compositionis quam natura rationalis.

Uxrerius quaeritur de hoc quod dicit substantia : aut enim substantia sumitur ibi pro essentia, aut pro hypostasi. Si pro essentia : ergo essentia est individua : sed individuum notat distinctionem, quam ponit, circa substanliam : ergo haecdistinctio ponitur circa essentiam : ergo essentia distinguitur, quod falsum est.

Item, Si persona est substantia individua, tres persone sunt tres substantia individue : quia multiplicato diffinito, multiplicabitur et diffinitio necessario : siergo persona dicit essentiam: ergo tres persone erunt tres individue essentie, etc., quod est heresis.

Item, Si dicat hypostasim : tunc videtur superfluere id quod additur, individua substantia, Ad hoc etiam potest adduci quod Boetius venando hance diffinitionem, dividit substantiam in universalem et particularem, et contrahit per hoc quod addit individua, eo quod substantia universalis non est persona : ergo videtur, quod substantia stet in loco ejus quod est ut secunda substantia : hec autem non est hypostasis : ergo substantia non est idem quod hypostasis.

Item, Boetius dicit, quod Greci non vocant dnéstacwv, nisi individuum rationalis nature : ergo hypostasis idem est cum persona : et si substantia esset idem quod hypostasis, caderet idem in diffinitione sui ipsius.

Si forte dicas, quod substantia significat essentiam, sed supponit personam : et hoc quod dico individua, additur ei ad explanationem suppositi, quod est in illo implicite : sicut cum dicitur, Deus Pater generat, ly Deus significat essentiam, et supponit personam Patris propter ly generat: quia soli Patri convenit: et tamen non superflue additur ly Pater : quia explicat suppositum, quod implicite fuit in ly Deus. Si, inquam, sic dicas. Contra :

1. Secundum hoc enim ly substantia supponil personam indeterminate, et significat essentiam : et tunc quero, Quid facit ipsum sic supponere? cum enim dicitur Deus absolute, non supponit personam, sed significat et supponit essentiam : sed potest trahi ex adjuncto notional: propter modum significandi, quia significat concretive ad supponendum pro persona.

2. Si dicas, quod ly individua cogit supponere : tunc objicitur sicut prius, quod in se stabit pro substantia communt que est essentia, et ly wrdividuum non coaretat ipsum nisi rem suam ponendo circa ipsum: ergo distinctio ponitur circa essentiain divinam.

3. Praeterea, Non est idem modus significandi in ly Deus,et in substantia : non enim concedimus, quod substantia generat, licet concedamus quod Deus Deum generat : ergo non habet ita proprie stare pro persona sicut ly Deus: et ita videtur illa solutio non posse stare.

Urrenius quaeritur, Quid praedicat individua ? Aut enim dicit solam negationem, ut quidam dicunt, aut positive dicit aliquid. Si dicit negationem solam : cum igitur negatio sola nihil constituat, et nihil coarctet, videtur nec constitui persona per illud, nec etiam coarctari substantia. Si autem dicit aliquid positive, scilicet individuationem per aliquid distinguens, tunc ex additione se habet ad substantiam: et ita persona erit composita.

Alias autem diffinitiones disputare non oportet : quia dubia earum patebunt ex solutione istorum.

Dico igitur sine prajudicio, consentiendo quibusdam ante me, quod si inspiciatur proprietas rei quae est persona, persona magis proprie estin divinis quam in creaturis. Si autem respiciatur usus nominis quod est persona, dico quod secundum illam diffinitionem Boeti non competit divinis, nisi exponatur sic, ut substantia sit existentia, ut dicit Richardus, ut supra est explanatum, et individuum dicat distinctum proprietate, et natura rationalis pro intellectuali divina ponatur. Et hoc modo respondeo ad objecta.

Ap primum dicendum, quod Magister respicit usum eorum nominum quae po- nuntur in diffinitione persone, et non rem quae est persona.

Ad aliud dicendum, quod rationale dicitur communiter, et proprie. Communiter prout per prius et posterius est in divina, angelica, et humana natura : et tunc rationalis natura discretiva veri et falsi, et boni et mali: proprie autem sumuur prout dicit Isaac, quod ratio incipit in umbra intelligentia, quia intelligentia accipit in intellectu deiformi. Ratio autem inquirens, et studens, et discursitans (ut dicit Dionysius) habet acceptiones propter majorem sui obtenebrationem, et ideo cadit in diffinitione hominis : et est differentia divisiva animalis. Verum est tamen, quod Gregorius in Homilia Epiphaniae vocat Angelum animal rationale: sed hoc alibi expedilum est , quod dicitur animal non a natura animalis, sed potius a vi animalis, ut videtur velle Dionysius quia vim habet discretivam scnsibilium et rationalium.

Ad aliud dicendum, quod in veritate omnino simplex, nullam potest habere diffinitionem : sed est simplex, ut simplex : et est simplex, ut non simplex : simplex ut simplex, sicut ens, et essentia, et hujusmodi, in quorum = diffinitione nihil potest poni quod non esset posterius illis secundum intelleclum, et de quo ipsa non predicarentur sine conversione. Simplex autem ut non simplex, est quod re quidem simplex est, sed tamen secundum modum intelligendi habet aliquid prius: et tale est persona, et cetera quae in Deo diffinimus. Unde bene concedo, quod natura rationalis est de intellectu. persone, sicut ens de essentia ejus.

Si autem queratur, Quare ponitur in obliquo ? Dicendum, quod ut dicit Dionysius, persona nominat substantiam suppositam, et illa in creaturis diversitatem aliquam rei habet ad na- turam cujus est, sive sub qua est. In divinis autem est diversitas secundum modum intelligendi, non secundum rem: et istam diversitatem importat obliquus qui transitivus est.

Ad aliud dicendum, quod natura ponit respectum ad rem nature : quia res nature est dupliciter : nature scilicet ut subjecta rei, et ut constituta per ipsam. Persona autem res nature est, substantia vero et essentia non important talem respectum : et haec congrue ponuntur in diffinitione.

Ab atiup bene concedo, quod non est simile de diffinitione accidentis: quia accidentis nulla est diffinitio nisi secundum quid: sed persona non sic diffinitur, sed potius natura rationalis aliquid est persone vel re, ut in inferioribus: vel modo intelligendi, ut in superiorbus.

Ad id quod ulterius quaeritur de sabstantia, quid significet ? Dicendum, quod sabstantia dicitur quatuor modis. Quandoque enim dicitur substantia divisa contra accidens: et secundum hoc nominat naturam primi praedicamenti, vel rem quae communis est prime substantiea et secunde salvatam in utraque : haecautem substantia nihil aliud est quam ens per se existens, gratia ejus quod est per se existere divisum contra accidens, quod est ens in alio exislens, sicut acipit Aristoteles substantiam in prima philosophia in libro IX, in principio, ubi dicit : Dictum est de ente cui attribuuntur alia entis praedicamenta, ubi dictum est de substantia : dicuntur enim multa entia secundum quod recipiunt diffinitionem substantiae, ut qualitas, et quantitas, et alia quae dicuntur hoc modo. Secundo et tertio dicitur substantia per partes divisive istius, scilicet prima, et secunda, secundum quod primam dicimus ab actu substandi secunda et accidenti : secundam autem ab actu substandi prime et accidenti, quod etiam subsistere convenit ei gratia prima in qua habet esse, et non gratia suripsius : ut pa- tet, cum dicitur, homo albus, ly albus refertur ad hominem gratia suppositi quod est substantia prima, et non gratia significati quod est secunda. Quarto modo dicitur substantia quid uniuscujusque predicamenti: et hance vocant quidam substantiam logicam : sicut dicit Aristoteles : Si quis cubitali magnitudine posita dixerit, quod positum est, bicubitalem magnitudinem vel quantitatem esse, quid est dicit, et quantum dicit, et quantum significat : et si albedine posita dixerit, quod positum est, colorem esse, quid est dicit, et qualitatem significat. Possumus ergo dicere, quod substantia significet substantiam in communi,vel quod ponatur pro hypostasi. Si primo modo dicere volumus : tunc dicemus, quod licet substantiam significet, non tamen supponit eam, sed supponit pro hypostasi.

Ad hoc autem quaeritur, Quid cogat eam stare pro hypostasi? Dicendum, quod de se potest stare pro utroque, scilicet pro natura communi quae est ut secunda : et hypostasi quae est ut prima substantia, et per adjunctum individui stabit pro hypostasi, licet signilicet substantiam : et hoc videtur esse de intentione Boetii, quia hoc modo venatur diffinitionem.

Ad hoc autem quod ulterius objicitur, quod secundum hoc essentia erit wdividua: dicendum, quod non : quia adjectivum duo facit circa substantivum cui adjungitur : restringit enim ipsum, et ponil rem suam circa ipsum : ut patet, cum dicitur, homo albus : dicimus enim, quod homo habet significatum et suppositum : et non oportet, quod adjectivum ponatimplicationem circa utrumque, sed circa illud cujus primo est accidens, et hoc est suppositum : et per consequens non restringitur ly hemo in significato, sed potius in suppositis. Ita dico hic, quod substantia significat substantiam in communi, et adjectivum respicit ipsam secundum id cui convenit per se distinctio quae importatur per ly individua : et ideo ponit distinctionem in supposito : et ideo patet eliam, quare non superfluit ly individua : non enim haberet substantia quo traheretur ad substandum pro supposito incommunicabili, nisi adderetur individua.

Ad hoc autem quod probatur, quod substantia de se dicat suppositum, et individuum explicet : bene concedo, quod mihinon videtur verum, sicut probat objectio.

Ad hoc autem quod objicitur, quod multiplicato diffinito, etc. Ruesponpeo, quod nescio quid prohibeat, quin hoc sensu possumus dicere tres substantias individuas rationalis nature : quia substantiastat pro supposito: et hoc bene cadit in pluralitatem, eo quod distinctio (ut jam habitum est) non ponitur circa essentiam que est substantiae significatum. Si autem velimus dicere, quod substantia significat hypostasim, ut quidam Magistri dicunt : tunc dicemus, quod non superfluit additio individui : quia licet hypostasis sit suppositum distinctum, non tamen rationem distinctionis imporlat in nomine: et hac ratio distinctionis significatur, cum dicitur individua. sicut cum dicitur, Deus Pater generat, ly Deus dicit suppositum verbi quod importat actum notionalem Patris : nec supertlue additur Pater, quia dicit rationem qua suppositum refertur ad talem actum, qui Patris proprietate significatur, cum dicitur, Deus Paéer.

Ad hoc quod ulterius quaeritur de ly individua, sine prejudicio dico, quod positive intelligitur : negatio enim consequens positionem relinquit positivum ante se.

Ad id quod contra objicitur, dicendum quod ratione affirmationis non exprimitur separatio ejus a substantia communi, sed ratione negationis : et ideo nominatur anegatione, cum dicitur substantia individua, ut idem sit quod substantia communicabilis.

Aliae autem diffinitiones Richardi om- nes dantur per comparationem ad id quod individuat personam. Et prima dicit hoc in communi secundum quod competit Deo, Angelo, et homini. Secunda autem divine tantum. Tertia videtur corrigere diffinitionem Boetii, quod melius dicatur existentia quam substantia. Quarta dicit subjectum persone, et proprietatem in communi. Magistrorum autem diffinitio datur per comparationem ad mores vel civilia, juxta cujus similitudinem transsumitur nomen generaliter ad individua rationalis nature.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 1