Text List

Articulus 2

Articulus 2

An persona univoce sit in divinis et in creaturis ?

ARTICULUS II. An persona univoce sit in divinis et in creaturis ?

Secundo quaeritur, Utrum univoce sit in Deo et in creatura ?

Videtur autem, quod non : quia 1. Dicit Richardus, quod in Deo distinguuntur persone proprietate originis tantum : in Angelis autem proprietatibus naturalibus, non originis : in hominibus autem utroque modo. Ergo videtur, quod persona in triplici ratione conveniat triplic: nature rationali.

2. Item, Nihil est univocum Deo et creature, ut supra sepe probatum est : persona convenit Deo et creature : ergo non univoce,

SED contra videtur quod univoce : Nihil enim prohibet quantumcumque distantiaeadem ratione communi participare negationem, ut Deum et lapidem non ambulare : sed perfectivum persone consistit in negatione, scilicet individuum quod ultimum est, et persona completivum : ergo videtur, quod univoce conveniat.

Ulterius si concedatur, quod conveniat per prius et posterius, quaeritur, Cui conveniat per prius ? Videtur, quod prius conveniat creature : quia in illa omnia secundum proprietatem inveniuntur quae ponuntur in diffinitione persone : sed non estsic in Deo qui omnino simplex est : ergo per prius convenit homini.

Solutio. Dico sine prejudicio, quod convenit per prius et posterius : et res quidem per prius est in Deo quam in infericribus, secundum usum autem nominis per prius est in inferioribus.

Ap primum ergo dicendum, quod persona in quantum abstrahit ab hoc et illo modo, ad distinctionem persone divine sub natura eadem remanente, refertur distinctio personalis in inferioribus : quia sicut dictum est supra, quod distincti sunt unum natura vel diversi in natura, nihil facit hoc ad rationem persone, sed

tantum existere solum per se secundum modum rationalis nature : et ideo verius est persona in divinis, ubi non dividitur ab alia, sed distinguitur, quam in inferioribus.

Ad aliud dicendum, quod hoc verum est, quod nihil est omnino univocum, nec etiam est simpliciter aequivocum id quod invenitur in creatura et in Creatore.

Ad aliud dicendum, quod ly individua non est simpliciter negatio, sicut non ambulare, in Deo et in lapide : et ideo non est simile : et tamen quidam concedunt conclusionem propter argumentum.

Ap iw quod ulterius quaeritur, patet solutio per ante dicta.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 2