Text List

Expositio Textus

Expositio Textus

Expositio Textus.

Deinde quaeritur de hoc quod dicit in quarto capitulo prime partis, ibi, D, "Pater et Filius et Spiritus sanetus sunt tres persone, id est, sunt tres_id habenles commune quod est persona, etc."

Isti dicebant, quod persona non significat nisi essentiam, et supponit eamdem, et connotat distinctionem quandoque unam, quandoque plures. Unam, sicut cum dicitur, Pater est forma, id est, per se unum : ibi enim per ly wnam suppo- nitur et significatur essentia : et per ly per se connotatur distinctio. Plures autem distinctiones, ut cum dicitur, Pater et Filius sunt persone, id est, unum sunt, et ad invicem distincti.

Sed videtur, quod ex ista opinione sequatur heresis sic : Hac persona est Pater : hic secundum istos non fit demonstratio nisi essenti#: et essentlia Patris est essenuia Filli: ergo persona Patris est persona Filii, quod falsum est et haresis : et ideo huic opinioni non est adherendum. Sed secundum supra dicta, dicendum quod persona significat substantiam suppositam cum proprietate, ut dicit Dionysius.

PrevBack to TopNext

On this page

Expositio Textus