Divisio Textus
Divisio Textus
Deine accipe secundam partem distinctionis quae incipit ibi, E, "Sciendum est ergo, quod hoc nomen, etc."
Hec enim pars dividitur in tres : in quarum prima tangit Magister significatum hujus nominis, persona, secundum suam opinionem. In secunda autem expositiones auctoritatum in quibus ponuntur dictiones numerales, vel distinctionem notantes cum hoc nomine, persona, secundum istam opinionem, ibi, J, "Nunc inspiciamus, Utrum secundum eamdem ratianem, etc." In tertia probat, quod persona in divinis facit triplicem intelligentiam, ibi, L, in fine: "Ex predictis colligitur, etc."
In prima harum sunt quatuor capitula, in quorum primo ponit opinionem, quod significat substantiam et hypostasim. In secundo adhibet probationem, ibi, F, "Ethic sensus adjuvatur, etc." In tertio respondet questioni hereticorum facte per quid res, secundum opinionem illam, ibi, G, "Ad hoc autem quod ilh dicunt, etc," In quarto excusat quod dixerat tres res, ibi, If, "Non autem fe moveat, etc."
On this page