Text List

Articulus 3

Articulus 3

An in divinis sit alia communitas quam nature sive essentiae divinae ?

ARTICULUS III. An in divinis sit alia communitas quam nature sive essentiae divinae ?

Incidit autem hic dubium de hoc quod dicit in primo capitulo, ibi, E, in fine : "Cum ergo dicimus tres personas, etc.," ubi non significat essentiam, id est, naturam divinam quae communis est tribus personis, sed subsistentias.

Hoc enim videtur falsum :

1. Non enim est communitas in divinis nisi nature : persona autem est commu~ nis : ergo significat naturam.

2. Praeterea, Persona est communis, et natura est communis aut eadem communitate, aut alia: non alia, quia nihil aliud in divinis commune est tribus : ergo eadem ; ergo significat essentiam. Si forte dicas, quod est commune re, et est commune ratione : et persona estcommune ratione, et essentia re. Contra : Aut allt rationi aliquid subest, aul nihil. Si nihil: tunc est cassa et vana. Si aliquid : aut illud est natura, aut aliud : et inde procedatur, ut prius.

Praeterea, Magister videtur innuere, quod persona significat in plurali aliud, et aliud in singulari : et hoc est impossibile, quia plurale non nisi geminat suum singulare, et non variat significatum.

Solutio. Dicendum secundum supra dicta, quod nulla est communitas in divinis nisi essentia : sed ex illa significantur multe ex consequenti, sicut distinguendo supra notatum est‘ : et bene concedo, quod ille communitates sequentes sint communitates rationis.

Ad idun autem quod contra objicitur, dicendum quod rationi respondet aliquid inre : quia realiter significatur, - cum dicitur, tres persone sunt unus Deus : aliter enim dicitur communitas substantiae perly Deus, et aliter per ly sunt, et aliter per ly isti vel persone : et licet sit una communitas nature in omnibus importata, non tamen sub eodem modo significandi : quia in ly persone importatur ut in suppositis, et in ly sent in habitudine suppositi ad naturam, et in ly Deus ut in communi natura secundum rem : et hoc determinatum est supra: et ideo in uno cadit pluralitas, in alio non.

Ap 1p quod quaeritur de opinione Magistri, dicendum quod ipse non est illius opinionis, sed potius, quod persona significet substantiam subjectam, sicut supra probavit : sed intendit, quod licet significet eam, non tamen supponit eam, eo quod in intellectu suo claudat incommunicabile importatum per ly individuum, quod cadit in ejus diffinitione : et illud ponit circa suppositum, et non circa significatum, ut dictum est in questione de diffinitione persone : et ideo intendit dicere, quod in plurali numerum ponit circa suppositum, et non circa significatum : suppositum enim suum significatur per subsistentiam, vel hypostases, sicut dictum est supra in questione de quatuor nominibus.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 3