Text List

Articulus 4

Articulus 4

An in divinis potest admitti, quod sint tres entes ?

ARTICULUS IV. An in divinis potest admitti, quod sint tres entes ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, F, "Tres entes, etc."

Dicit enim Anselmus in Monologio, quod essentia, esse, et ens, differunt, sicut lux, et lucere, et lucens : ergo ens non est nisi essentia ens : sed tres sunt una essentia : ergo sunt unum ; non ergo tres entes.

Solutio. Entes potest teneri participialiter : et sic conceditur, ¢res entes, hoc est, tres qui sunt ; quia sic in se claudit rem sui verbicum hoc nomine gz: et sic intelligit Magister. Si autem nominaliter sumeretur, tunc haberet calumniam. Sed tunc adhue dicendum est, quod potest sumi secundum modum significandi, quia dicit coneretive : et tunc refertur iterum ad personas : ita scilicet, quod ly tres sit substantivum, et ly enées sit actiyum. Si autem sumatur absolute pro essentia, et sit substantivum, falsa erit locutio : licet quidam dicat, quod ens generale est, et potest referri ad personam, ct ad naturam aequaliter : et tunc non erit eadem ratio de omnipotentes, vel zvterni, vel allo: sed tamen ars dirigendi se in talibus loculionibus notata est supra.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 4