Text List

Articulus 5

Articulus 5

Quare bene dicitur, eiusdem essentiae, et non ejusdem Dei : quare quaelibet persona, et non quilibet Deus : et cur non potest dici tres persone ex eadem essentia ?

ARTICULUS V. Quare bene dicitur, eiusdem essentiae, et non ejusdem Dei : quare quaelibet persona, et non quilibet Deus : et cur non potest dici tres persone ex eadem essentia ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit in secundo capitulo F, circa finem: "Augustinus... dicit tres personas esse unam essentiam vel eiusdem essentiae, non ex eadem essentia, etc."

quaeritur enim ratio hujus.

1. Similiter quare dicimus, eiusdem essentiae, et non ejusdem Dei esse tres personas : cum idem dicat ly Ded, et essentia ?

2. Item, Bene dicimus, guelebet persona, licet persona significet substantiam : non tamen dicitur, quilibet Deus: et quaeritur ratio hujus.

Solutio. Dicendum, quod cum dicitur, ex eadem essentia, praepositio ex importat causam, et precipue materialem : et cum essentia non sic se habeat ad personas, ideo non recipitur illa.

Ad aliud dicendum, quod essentia significat naturam per modum forme : et ideo licet sit idem in re cum personis, tamen differt in modo intelligendi, sicut quis est a quo est : et ista diversitas in modo significandi importatur in obliquo, cum dicitur, tres persone unius essentiae : Deus autem non dicit ut quo est, sed potius deitatem nominat in eo qui habet eam : et ideo dicit, ut quis est in communi : et ideo non talis diversitas in nomine in modo significandi importatur.

Ad aliud dicendum, quod persona dicit suppositum: et illud plurificatur in divinis : et ideo dictio distributiva invenit ibi materiam sue distributionis. Deus autem nominat substantiam concretive,et non suppositum, nisi forte ex adjuncto termino notionali : et ideo non sinit sibi conjungi signum distributivum.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 5