Articulus 6
Articulus 6
Quaeritur de haec questione, Quid tria, et quid tres res?
Videtur enim, quod nihil querebatur nisi essentia quia hypostases certe supponebantur cum suis proprietatibus in verbo Joannis, cum dicebat, Pater, Verbum, et Spiritus sanctus: ergo de illis non querebatur: cum igitur nihil amplius sit in personis, nisi essentia, videtur, quod essentia querebatur. Sep contra : Haec etiam certa supponebatur in verbo Joannis, cum dixit, At hi tres unum sunt : ergo videtur, quod nihil poterat queri, et sic questio inutilis fuit.
Solutio. Sine prajudicio dico, quod questio inutilis fuit : quia tota fides exprimebatur in verbo Joannis, ut probat objectio. Tamen notandum, quod ly guid quandoque quaerit diffinitionem vel partem diffinitionis : et quandoque querit partem subjectivam nature vel essentia communis: ut cum dicitur, quid est homo? respondetur animal rationale, vel animal. Vel cum quaeritur, quid natat in mari ? respondetur piscis. Primo enim modo redditur essentia, et secundo pars subjectiva : et hoc modo poterat querere, quid subjective essent tres, id est, quod responderetur aliquod substantivum quod diceretur in communi de eis, in quantum plures sunt : et quia pé rsona significat substantiam subjectam, ut supra patuit ex verbis Boetii, ideo fideles admiserunt questionem, et responderunt quod essent tres persone.
On this page