Articulus 2
Articulus 2
An innascibilitas sit notio Patris ?
Videtur autem quod non: aut enim innascibilitas exponitur negative, aut privative. Si negative. Conrra: Negatio de se nihil certificat : ergo negatio non potest esse notio : quia notio est que facit innotescere. Si autem exponatur privative, sequitur multiplex inconveniens : quorum unum est, quod privatio dicit imperfectionein : et secundum hoc persona dignitatis innotesceret per imperfectionem, quod est inconveniens. Secundum est, quia privatio relinquit aptitudinem : et sic Pater innascibilis aptus esset ad nascendum, non autem natus esset, quod iterum falsum est. Tertium est, quia opposita privative habent fieri circa idem : ergo nascibilis et innascibilis habent fieri cirea personam eamdem secundum nature ordinem : sed nascibililas convenit Filio : ergo et innascibilitas habeéret fieri cirea Filium, et non circa Patrem : ergo videtur, quod innascibilitas non sit notio Patris.
Si forte dicas, quod negatio facit innotescere, ut dicit Rabbi Moyses Aigyptius in-libro qui dicitur Dux neutrorum : precipue in divinis. Et Augustinus confirmat dictum suum, dicens quod si non potes cognoscere quid est Deus, non parum tamen perfecisti in cognitione si cognoscas quid non est. Contra : Secundum hoc una negatio non sufficienter notificat. Si enim dicam, Deus non est elementum, relinquendo quod Deus sit aliquid, non facit hac negatio secundum doctrinam illus Philosophi notitiam, Dei: quia adhuc multa alia sunt, que non sunt elementum, et etiam non sunt Deus : ergo oportet addere plures negationes restringentes : quanto enim universalius est quod negatur, tanto negatio est minus communis : et quanto particularius est quod negatur, tanto negatio est magis communis : non enim Socrates de pluribus verificatur, quam non homo, vel non animal. Ergo videtur, quod etiam hic oportet addere plures negationes, antequam sufficiens notitia principii ordinis nature habeatur.
Uxrerius queritur quod magis tangit propositum, Cum notio principii non de principio sit non esse ab alio absolute, sicut probatum est in questione precedenti, quare non dicitur generali nomine Patris notio esse non ens ab lio, sed speciali quod est ingenitus, quod sonat idem quod non ens ab alio per generationem ? Si forte dicas, quod generatio et spiratio ordinata sunt, et secundum ordinem nature generatio est ante spirationem, et negato priore, negatur secundum, sed non convertitur: hoc nihil est : quia hoc supra est improbatum ‘, ubi ostensum est, quod Spritus sanctus non processit Filio jam nato, nec non nato: quia utrumque aeternum est, et neutrum ponit ordinem prioris ad aliud, nec etiam ordinem cause : per hoc quod dicitur Pater ingenitus, non intelligitur improcessibilis, vel alio modo non ens ab alio.
Si forte dicas, quod generatio est ad esse, et spiratio ad bene esse, et emanatione secundum esse negata, negatur emanatio secundum bene esse : hoe etiam hereticum et falsum est : quia spiratio in divinis accipit Spiritus sancti substantiam, et esse, et bene esse: et idem est ibi bene esse, quod esse. Falsum autem est, quia nihil prohibet me non esse ab aliquo per esse, et tamen bene esse meum dependere ab ipso : sicut a rege potest esse bene esse meum, cum tamen ego non sim filius regis. Ergo videtur, quod haec solutio non conveniat.
Solutio. Sine prejudicio dico, quod innascibilitas est notio principii non existentis de principio. Unde intelligendum, quod est negatio fundata super ens : aliter enim est negatio de primis, et aliter de posterioribus : sicut si dicam, homo non est animal, homo non est asinus : negatio sequens causatur ab oppositione vel disparatione preedicati et subjecti : quae disparatio causatur ab oppositis differentiis constituentibus predicatum et subjectum : et ideo illa negatio habet aliquid prius se in quo fundatur, quod non est omnino idem cum illis de quibus est negatio, sed est prius eis. Cum autem dico primum quod ante se nihil habet, negatio fundatur super naturam primi, quae non est prius primo, quia prius primo nihil est, sed est ipsum primum : et ideo non potest exponi per affirmationem, sicut alia negatio. Si enim queram et dicam sic : homo non est asinus, tu dices, quod verum est. Si queram ulterius. Quare hoc? tu dices, quia ipse est animal rationale, et rationale animal et irrationale a se per oppositas differentias removentur: et sic causas negationem per affir- mationem quae prior est quam negatio, et prior est negatis. Si autem dicam primum ante quod nibil est, tu dices quod hoc verum est. Si autem queram, Quare hoc est verum? tu dicis, quia primum est primum : et ponis quidem affirmationem quae prior est negatione, sed non ponis affirmationem priorem eo de quo fuit negatio, quia negatio fuit de primo : ergo illud per affirmationem innotescere non potest : etita innotescit per negationem, ut dicit hic Augustinus.
Dico ergo, quod innascibilitas non privative, sed negative habet exponi: sed est duplex, scilicet in genere, et extra genus. Siergo negatio negat totum quod est in genere principii, tunc innascibile idem erit quod non ens ab alio principio secundum nature ordinem. Si autem tantum negaret quod est in suo opposito in genere, tunc supra dictum est, quod conveniret etiam Spiritui sancto secundum verba Hieronymi a Magistro posita ibi, et a nobis exposita.
Qvop autem objicitur, quod negatio non facit aliquid innotescere : dicendum quod hoc verum est per se, et de negatione extra genus: talis autem negatio non est quae cadit in ratione primi, et principil.
Ad id quod ulterius queritur, Quare dicitur innascibilitas, et non existentia ab alio? potest dici si placet, quod licet generatio et processio non habeant ordinem prioris et posterioris, vel immediati et mediati, ut supra probatum est, tamen habent ordinem natura, quo procedens sit ex genito: et hoc patet in imagine quia amor non procedit a mente, nisi supposita notitia, quae ametur, et amet: et ideo dicit Richardus quod amor in alterum tendit. Et Gregorius quod charitas minus quain inter duos esse non pottest . it ideo sublata gencratione secundum principium, aufertur etiam spiratio: et ideo non ens ab alio per generationem, cum tollit principium generativum, tollit etiam principium spirativum, quia non spiraret amorem, nisi cum eo quem genuit: non autem est e converso : et hoc est valde contra Grecos. Ex hoc enim necessario concluditur, quod Spiritus sanctus est a Filio, et quod Filius habet hoc a Patre, sicut Pater si ab alio esset spiratus, necessario oporteret quod ille alius alium genuisset cum quo Patrem spiraret.
Et per hoc patet solutio ad totum : quia licet spiratio et gencratio non habeant ordinem prioris et posterioris, causa, vel natura, vel dignitate, vel tempore, tamen habent ordinem nature, qui est in divinis, ut scilicet genitus sit principium spirati : et ita spiratus secundum hune ordinem ponit genitum spirantem : si ergo Pater esset spiratus, oporteret alium genitum esse a patre alio. Cum ergo per oppositum ingenitum neget esse spiratum eumdem, et none converso : haec est ratio quare dicitur tnnascibilis, et non inspirabilis.
Si autem queratur, Quare non dicit generali nomine improcessibilis, ut utrumque simpliciter tollatur ? Dicendum, quod Pater est principium non de principio secundum ordinem nature : et ideo in sua notione oportet exprimere rationem hujus ordinis, secundum quam sit non de principio: non autem ratio hujus ordinis exprimitur nomine genera~ li, sed speciali: ergo negatio debuit esse in speciali, quod tamen secundum ordinem nature est principium alterius actus, sicut genitus spirati.
On this page