Articulus 3
Articulus 3
Utrum innascibilitas et paternitas sint una notio, vel duae ?
Deinde queritur de hoc quod dicit, ibi, A, "Aliam designai notionem quam Pagenitor.ter vel" Hoc enim falsum videtur: quia
1. Innascibilitas in Patre idem videtur quod paternitas: proprietas enim aut constituilt personam, aut persona innotescit per ipsam : sed sufficienter innotescit et constituitur persona Patris a proprietate quae est paternitas : ergo innascibilitas aut eadem est in Patre, aut superfluit.
2. Item, In divinis non distinguit nisi relationis oppositio : non aatem est relationis oppositio inter paternifatem et innascibilitatem : ergo sunt eadem notio secundum rem.
3. Item, Nihil videtur dicere innascibilitas nisi comparationem quamdam Patris ad privationem principii ante : comparatio autem talis nihil addit nisi negationem : ergo cum negatio nihil faciat differre, videtur quod non dicat aliam notionem quam paternitas.
4. Item In divinis non est numerus nisi ex hypostasi: ergo proprietates non numerantur nisi ex numero hypostasis : ergo omnes proprietates cjusdem persone suntuna secundum quod sunt in ipsa : ergo innascibilitas in Patre non differt a paternitate in Patre.
5. Item, In Filio nascibilitas non est alia proprietas a filiatione : ergo videtur, quod nec in Patre innascibilitas sit alia a paternitate. ,
Solutio. Dicendum, quod alia est notio in Patre innascibilitas, et paternitas alia : quia dislinctio notionum est secundum modum innotescendi personam ut personam, hoc est, secundum rationem dignitatis : sicut autem supra dictum est, in ordine nature oportet principium esse non de principio: et illud innotescit in omni re qua est principium non de principio : erit ergo unus modus innotescendi ipsum ex parte illa qua non est de principio, et alius ex parte illa qua est principium, et unus modus non est alius. Ex parte illa qua innotescit ut non de principio, est innascibilitas notio. Ex parte altera innotescit secundum rationes quibus est principium totius divinitatis : hoc autem est generando, et spirando : et ideo erunt due notiones Patris, una paternitas, et alia communis spiratio. |
Ad PRIMUM ergo dicendum, quod innascibilitas non superfluit : quia paternitate sufficienter innotescit Pater in ratione principii : non tamen ipse sufficienter innotescit in quantum est non de principio : et hoc convenit ei personaliter, et pertinet ad dignitatem person, secundum quod in ordine nature ipse Pater ponitur principium non de principio.
Ad aliud dicendum, quod realiter non distinguit in divinis nisi relationis oppositio, id est, quod distinctio faciat rem per se entem et subsistentem : et sic non distinguitur notio a notione, sed polius secundum modum supponendi et- attribuendi, ut superius dictum est.
Av auiup dicendum, quod non dicit comparationem paternitatis, sed ejus quit est Pater secundum illam rationem qua est principium non de principio: unde illa ratio ex falsis procedit. ;
Ad aliud dicendum, quod non est numerus rerum distinctarum in divinis, nisi personarum tantum : nec notio in divinis habet esse distinctum extra personas, et numeratur secundum rationes innotescendi et attribuendi. Tamen bene dico, quod relatio et notio est res in divinis, licet non numeretur extra personam: sed diversitas ejus innotescit secundum diversitatem modi significandi in attri~ buendo, ut superius dictum est.
Ad aliud dicendum, quod nascibilitas secundum idem in ratione facit innotescere Filium, secundum quod facit eum innotescere filiatio, secundum _ scilicet quod est de principio in ordine nature : et ideo non est diversa notio in Filio nascibilitas et filiatio : sed non secundum idem facit innotescere Patrem innascibilitas et paternitas, secundum quod in ordine nature est principium non de principio : et ideo in Patre est alio modo notio innascibilitas, et paternitas : sicut etin Filio alia notio est filiatio, et communis spiratio : quia non secundum unam rationem innotescit Filius per eas, secundum quod refertur ad ordinem nature, ut principium de principio.
On this page