Articulus 1
Articulus 1
An si ingenitum sit notio, plures sint notiones quam quinque ?
Incidunt autem hic duae aliae quaestiones ante Litteram, scilicet, Si ingenitum sit notio, utrum sint eadem ratione plures notiones, quam quinque ?
Ab primum proceditur sic: 1. Sitam negatio quam affirmatio faciunt notionem, cum quaelibet persona possit innotescere quatuor modis, videbuntur esse duodecim notiones trium personarum. Propatio. Convenit enim Patri non esse ab alio per generationem, et non esse ab alio per spirationem. Similiter Filio convenit non esse ab alio per spirationem, et esse ab alio per generationem: a quo alius per spirationem, et non a quo alius per generationem. Similiter Spiritui sancto convenit esse ab alio per spirationem, et non esse ab alio per generationem : a quo non est alius per spirationem, et a quo non alius per generationem. Ergo videtur, quod notiones sint duodecim, si non esse abalio per generationem vel spirationem est notio Patris.
2. Item in prima littera primi capituli habemus t, quod "differt Pater a Filio auctoritate generationis, differt etiam proprietate innascibilitatis." Ex hoc concludo duas conclusiones : quarum prima est, quod per se facere differre personam a persona est ratio quare ponatur in divinis notio et proprietas : cum ergo differat Pater a Spiritu’ sancto, quia non est ab alio per spirationem, oportet quod etiam inspirabilitas sit notio Patris respectu Spiritus sancti. Secunda est, quia cum in divinis non sit differentia nisi penes oppositionem relationis, si dtffert Pater a Filio innascibilitate, in Filio est relatio opposita respondens illt quae est innascibilitas : et sic Filius habet tres notiones, scilicet innascibilitatem, filiationem, et spirationem activam. Si forte dicas, quod in Filio sequitur una-ad aliam : quia sequitur: est Filius: ergo cst natus, sed non convertitur: genus autem cum specie in eodem non facit numerum. Hoc nihil est: quia aliquid innotescit per modum nati, quod non innotescit per modum filii, sicut innuit Augustinus in libro TI istius voluminis 2. Cum ergo hoc sit notio in divinis, quod innotescere facit, erit notio Filii nascibilitas.
3. Item, Relationes in divinis sunt ra— tiones vel proprietates distinguentes personam a persona: ergo quae tales dicunt oppositiones, et possunt convenire Trinitati, illa sunt proprietates: sed non esse ab alio, et esse ab alio, talem habent oppositionem in divinis: ergo fa-~ ciunt duas proprietates.
4. Item, Esse ab alio per generationem, et non esse ab alio per generationem, iterum talem faciunt oppositionem: ergo illa etiam faciunt duas: et sic erunt quatuor.
5. Item, Esse ab alio per spirationem, et non esse ab alio per spirationem faciunt etiam duas: et sic erunt sex ad minus. Si dicas, quod superiori negato, negatur etiam inferius : et ita non esse ab alio, negat etiam non esse ab alio per spirationem, et non esse ab alio per generationem: et sic illa non faciunt notiones. Hoc nihil videtur esse : quia secundum hoc non esse ab alio erit notio Patris: et hoc a nullo ponitur, sed potius innascibilitas ponitur sibi notio. Constat autem, quod una specie emanationis negata ab aliquo, non necessario hegatur alia: unde cum innascibilis vel ingenitus neget tantum esse ab alio per generationem, oportet Patrem adhuc alio modo innotescere, quo ipse etiam ab alio non est per spirationem.
6. Praeterea, Secundum hance responsionem licet superiori negalto, negetur inferius : non tantum superiori posito ponitur inferius : ergo videtur, quod in aliis personis debent esse notiones affirmative, scilicet esse abalio: et sic Filio et Spiritui sancto convenit una notio in communi.
7. Item, Dicit Boetius, quod sola relatio multiplicat trinitatem, essentia autem continet unitatem: ergo inter quae oppositio relationis non est, ila erunt idem, vel in eodem : sed esse ab alio per generationem, et esse ab alio per spirationem, nullam habent oppositionis relationem : ergo conveniunt eidem: et sic Filius qui est ab alio per generationem, est etiam ab alio per spirationem : et similiter Spiritus sanctus: ergo plures sunt notiones. 8. Item, Una notio est in qua Pater convenit cum Filio, licet Filius sit a Patre: ergo alia notio debet esse in qua Pater convenit cum Spiritu sancto et alia in qua Filius cum Spiritu sancto: aliter enim non viderentur esse sufficienter distincti: distinguitur enim Pater solus a Filio solo, et Filius solus a Spiritu sancto solo, et Pater et Filius simula Spiritu sancto solo: ergo et Pater et Spiritus sanctus simul a Filio solo, et Filius et Spiritus sanctus simul a Patre solo: et sic videtur, quod multe debeant esse notiones, si ali sunt notiones quam personales, ut Magister dicit hic.
Sotunio. Dicendum, ut supra suppositum est, quod notiones non sunt nisi quinque, et relationes quatuor, et proprietates persone quatuor, et proprieta— tes personales tres, sicut supra proba~ tum est. Persona enim ut persona, non innotescit nisi per illud quod sonat nature dignitatem : aliter enim innotescit res nature, et aliter innotescit individuum, et aliter innotescit persona. Res enim nature ut res nature per actum et rationem nature habet dignosci, secundum quod dicimus, quod res nature est, quae actu nature producitur, hoc est, actu quo communicatur natura hypostasibus sive suppositis suis: et ille actus in divinis est duplex, scilicet generare, et spirare : sed per utrumque actum innotescit res nature dupliciter : quia res nature est genita, et res nature est generans : et res nature est spirata, et res nature est spirans : tamen non sunt quatuor res nature divine, quia spirantem esse non habent oppositionem ad generantem esse, nec ad genitum esse : et ideo necessario generans et genitus sunt unum principium spirandi. Individuum autem proprie non est in divinis, sed innotescit per individuan- tia. Persona autem non convenit nisi rei nature dignioris : et ideo persona ut persona, non innotescit nisi proprietate dignitatis vel habitudine. ;
Dicimus ergo ad primum, quod non esse ab alio per generationem, non ponit absolutam dignitatem secundum ordinem nature qui est in divinis : et ad hoc intelligendum, notandum quod in omni natura in qua ponitur ordo natura quo alter sit ex altero, et non alter prior altero, necesse est ponere principium illius ordinis. Non dico initium : quia initium magis respicit durationis princi— pium quam ordinem nature. Ergo si principium necesse est ponere, oportet quod illud principium aliqua notione innotescat : principium autem cum non habeat prius, non potest innotescere per affirmationem priorem se : ergo necesse est, quod innotescat per negationem : ergo innotescet per non esse ab alio secundum ordinem nature. Utrum autem nihil ponat, vel aliquid ponat, non esse ab alio, in ‘sequenti articulo questionis determinabitur. Ergo patet, quod quacumque speciali negatione posita, non innotescet principium totius divinitatis secundum ordinem nature hoc modo ut principium : et sic patet, quod non esse ab alio per generationem, et non esse ab alio per spirationem, non sunt notiones Patris, nec possunt esse. Illud autem idem principium, quod est principium hujus ordinis nature, oportet quod innotescat : non dico ex parte posteriori, quia non est ibi prius et posterius, sed ex parte illa qua alter est ex ipso : et hoc secundum genus non ponit dignita— tem, sed quandoque indignitatem : sed in specie ponit dignitatem in actu in quo natura communicatur, sicut est genera-— tio, et sicut est spiratio : ergo ab illa parte erunt notiones Patris, paternitas, et spiratio activa. Sed supposito eodem ordine nature, id quod est a principio secundum generalem modum essendi ab alio, non innotescit ut persona, sed in speciali modo in quo virtute specific differentiae ostenditur sibi dari natura dignior : et illi actus sunt generatio, et spiratio : ergo esse ab alio per generationem, et esse ab alio per spirationem sunt notiones Filu et Spiritus sancti : sicut in inferioribus esse ab homine non communicat naturam dignam ad constituendam personam, quia ab homine est quandoque res indigna : sed esse ab homine per generationem hominis naturam communicantem. Non esse autem ab alio per generationem, et non esse ab alio per spirationem (sicut jam probatum est) non constituunt, nec innotescere fa— ciunt aliquam nature dignitatem. Et sic patet quare non duodecim, sed tantum quinque esse possunt notiones persone ul persone.
Ad aliud dicendum, quod differentia distinctionis non simpliciter facit notionem persone, sed differentia distinctionis persons ut persone. Principium autem non de principio per modum personae potest innotescere tribus modis, scilicet ad ante per negationem : et bene concedo, quod tngenitus non dicit ibi negationem emanationis specialis, sed generalis non esse ab alio: cujus ratio supra determinata est : et sic cessat prima questio. Alio modo innotescit respectu eorum quibus est principium, et una notione ad unum, et alia ad alium, secundum quod sunt duo actus communicationis nature digne, scilicet generatio, et spirafio : et hoc supra determinatum est.
Ad aliud questionem patet jam solutio : quia nascibilitas, vel esse ab alio, de se non dicit notionem persone ut persone : quia non omne quod nascitur de aliquo, accipit naturam dignitatis ab eo : nec omne quod est ab aliquo, accipit naturam dignitatis : sed omne quod naturaliter filius est, naturam dignitatis generantis accipit. Sic etiam vis spirativa nihil nisi sibi simile in natura produ- cit. Et ideo nascibilitas non est notio : et per hoc patet solutio ad sequens.
Ad aliud dicendum, quod non esse ab alio idem est quod esse ingenitum, ut supra probatum est: et ideo ille sex revertuntur ad quinque : quia non esse ab alio per generationem, non ponit rationem principii in ordine nature : nec etiam non esse ab alio per spirationem : sed non esse ab alio simpliciter. Et ideo non possunt esse notiones alicujus : non enim dicunt rationem principii in ordine nature, nec rationem acceptionis nature digne, quemadmodum generatio et spiratio.
Ad aliud dicendum, quod innascibilitas secundum quod soli Patri convenit, et non Spiritui sancto, est idem quod non esse ab alio, hoc modo quo non esse ab alio facit innotescere principium totius divinitatis.
Ad aliud dicendum, quod licet generari et spirari non opponantur relative, tamen spiratus et genitus relative opponuntur : quia hoc bene concedo secundum supra dicta, quod Greci errant, et ideo qualiter ipsi Spiritum sanctum a Filio distinguant, non laboro hic determinare : quia videtur mihi impossibile esse quod unus non sit alius, si inter eos non est oppositio relationis, sicut supra est determinatum : et ideo Pater et Filius sunt unum in spirando, et Spiritus sanctus distinguitur ab utroque.
Ad aliud dicendum, quod non potest esse notio in qua Pater conveniat cum Spiritu sancto, et alia in qua Filius conveniat cum Spiritu sancto : quia illa in qua Pater communicaret Spiritui sancto, notaretur ordo nature, et sic oporteret a Patre et Spiritu sancto esse quemdam quartum, quod supra improbatum est, et sic fieret multitudo in infinitum : et similiter alium oporteret esse secundum illam notionem in qua conveniret Filius cum Spiritu sancto : et sic duo essent procedentes a Spiritu sancto.
Praeterea, Illa in qua Pater conveniret cum Spiritu sancto non haberet oppositionem ad Filium: ergo in illa conveniret cum eis et Filius : ergo illa notio jam conveniret tribus, et sic esset communis tribus : et nihil est eis commune nisi essentia : ergo illa notio jam diceretur secundum essentiam de ipsis : et ideo illa argumentatio non procedit. Unde patet, quod innascibilitas est notio, et quod non sint nisi quinque notiones.
On this page