Text List

Articulus 4

Articulus 4

Utrum non intellecta paternitate Pater esset quis, quia ingenitus ?

ARTICULUS IV. Utrum non intellecta paternitate Pater esset quis, quia ingenitus ?

Deinde queritur de hoc quod dicit, ibi, A, "Non est hoc dicere ingenitum, quod est Patrem dicere, etc."

1. Ergo videtur, quod non intellecta paternitate, adhuc Pater esset quis, quia ingenitus : ergo hoc est falsum quod superius videtur probari', quod abstracta personalitate a persona, non remanet hypostasis.

2. Si forte dicas, quod ila est in Patre, sed non est itain aliis. Contra : Quia eadem ratione non est idem dicere Filium, et spirantem : ergo non intellecta filiatione, adhuc Filius erit quis, et ita remanet hypostasis Pilii.

3. Item, Hoc probatur alia ratione. Bene conccditur, Iste est genitus : ergo est ab alio: sed non convertitur : ergo esse ab alio per intellectum, est prius quam generari : ergo potest intelligi sine illo: ergo non intellecta filiatione, adhuc intelligitur ens ab alio : hoc autem non convenit nisi hypostasi : ergo abstracta personalitate intelligitur hypostasis, quod supra negatum est.

4. Item, Augustinus dicit, et habetur in Littera, quod aliud est Patrem esse, et aliud est esse Patrem: non enim eadem est, est Pater, et Pater est: et est Filius, et Filius est: sed eodem Pater est quo Filius est, quia Pater est essentia : et Filius ecodem est, quia in divinis quidquid est, essentia est : ergo videtur, quod esse hypostasim secundum intellectum dependet ab essentia : et non intel~ lecta notione, adhuc essentia est: ergo cum hypostasis esse sit ab essentia, hypostasis in divinis potest esse non existente notione.

5. Item, Absolutum est in omnibus ante respectivam : supra autem habitum est sepe, quod persona absolutum est : ergo et hypostasis : quia cum duo sint de intellectu persone, scilicet hypostasis et proprietas, esse absoluti non potest habere persona a proprietate: ergo relinquitur, quod habeat ab hypostasi : ergo hypostasis est absolutum : ergo per intellectum est ante respectivum,

Solutio. Adhuc persistimus in hoc quod non intellecta proprietate, non intelligatur nec remanet hypostasis : quia non videmus, qualiter declinetur heresis Arii, vel heresis Sabellii, si per intelle— ctum ponitur hypostasis ante proprietatem : et hoc supra satis probatum est .

Unde picimus ad primum, quod non intellecta paternitate, ete., quod hoc potest esse duobus modis : est enim paternitas relatio, et proprietas personalis : et potest non intelligi paternitas ut relatio est, quia potest intelligi non genitus non habens Filium: et sic verum est quod dicit Augustinus. Sed destruitur ordo nature : ordinem enim nature non habet Pater ad Filium nisi paternitatis ratione. Unde sic non intellecta paternitate verum est, quod remanet hypostasis Patris, et non Filii : quia ordo nature destruitur quo alter sit ex altero. Alio modo est proprietas constituens personam in esse personali : et cum negatio non constituat, intellectus innascibilitatis non constituet Patrem : et hoc modo non intellecta paternitate, non erit Pater quis : et tollitur hypostasis, proprietate sublata.

Ad aliud dicendum, quod licet spiratio sit notio Filii, tamen non est personalis proprietas ejus : et ideo spiratio secun~ dum rationem intelligendi prasupponit sibi filiationem, ut est proprietas personalis : non enim potest spirare nisi persona constituta: et hoc fit per filiationem.

Ad aliud dicendum, quod hoc sequitur in his in quibus universale abstrahilur a particulari, et simplicius a minus simplici: et tamen secundum esse est e con~ verso. Unde cum dicitur, iste est geni~ tus : ergo est ab alio : intellectus noster non sistitur super esse ab alio, sed transit usque ad generationem, eo quod illa determinate figit intelleclum : non enim sumitur res in universali nisi in potentia: unde intellectus querens naturam rei et esse, non quiescit in universali : et ideo secundum esse persone, esse ab alio, est post esse ab alio per generationem, et post esse ab alio per spirationem : et secundum rem est idem, et non simplicius illis: quia abstractio talis in divinis fieri non potest, ut supra probatum est : et si esset in divinis, non esset nisi secundum rationem, et secundum esse esset e converso.

Ad aliud dicendum, quod bene videtur mihi esse concedenduin, quod hypostasis habet habitudinem ad essentiam, et habitudinem ad proprietatem : et ab habitudine ad essentiam habet esse, et similiter proprietas : quia omne esse in divinis, est essentiae, et ab essentia: sed tamen numerum et esse hypostasis, id est, quod hypostasis est hypostasis, ex parte post habet a proprietate : quia per numerum et per esse hypostasis ut hypostasis pendet a proprietate.

Ad aliud dicendum, quod hypostasis non est absolutum, ut supra probatum est ': quia si ponatur absolutum, seguitur heresis Sabellii, vel Avrii inevitabiliter, ut mihi videtur: sed respectivum dicitur duobus modis, scilicet ut ratio respectus, et sic respectivum est notio, et relatio sive proprietas : et ut id quod dicitur ad aliquid, et hoc est suppositum relationis, quod est hypostasis. Et si queratur, Unde veniat hoc suppositum, ex quo non manet sublata relatione ? Respondendum est, quia ponitur posita relatione ut est distinguens : aliter enim relatio in divinis non ponitur. Tamen argumentum non valet : quia multiplex est relatio, ut supra dictum est, scilicet simplex, et composita. Et simplex est secundum originem : et quedam illarum nascuntur ex mutatione, ut causa et causatuim, et pater et filius in inferioribus : et hae preponunt sibi secundum _ intellectum supposita sua. Quedam sunt ad esse suppositi constituendo ipsum, quibus positis ponitur suppositum : et ideo quidam dicunt non male, ut videtur mihi, quod proprietates iste secum ferunt supposita : et ideo iste relationes sunt secundum rationem intelligendi ante supposita sua.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 4