Articulus 5
Articulus 5
An genitum et ingenitum dicant ens in eodem genere praedicament ?
Deinde queritur de hoc quod dicit, ibi, A, circa medium: "Negativa porro particula non id efficit, ut quod sine illa relative dicitur, etc."
1. Hoc enim videtur falsum : cum enim non habeat ordinem ad predicamentum nisi per coordinationem predicabilium, si negatur ab eo coordinatio predicabilium, negatur ab eo (ut videtur) predicamentum : sed coordinatio predicabilium negatur ab eo, quia negatur ab eo pradicatum proprium predicamenti, sicut est genitum, vel subjectum proprium genus alicujus: ergo videtur, quod genitum et ingenitum non dicant ens in eodem genere praedicamenti.
2. Item, Quidquid est in predicamento, est in ipso sicut generalissimum, vel sicut subalternum, vel sicut specialissimum, vel sicut individuum. Ingenitum autem nihil talium dicit, quia nihil horum perficit per negationem : ergo falsum videtur esse, quod genitum et ingenitum sint in eodem genere.
3. Item, Nihil uno et eodem modo ordinem habet ad diversa genera: sed ingenitum dicitur de relatione, et non relatione : ergo ingenitum non dicit ens in praedicamento determinate.
4. Item, Relatio et non relatio non differunt nisi per negativam particulam que apponitur alteri: ergo per rationem Augustini hic positam, sunt in eodem genere : quidquid autem est in genere, de illo praedicatur generalissimum: ergo de non relatione predicatur genus relationis : ergo non relatio est relatio, quod est impossibile: ergo falsum est quod hic dicit Augutinus.
5. Item, Secundum hoc essent duo generalissima in quolibet predicamento: non enim minoris communitatis est non relatio, quam relatio: et hoc iterum ridiculosum videtur, et contra auctoritatem artis praedicamentorum.
Si forte dicas, quod hoc verum est, quod nomen praedicamenti negetur, cum dicitur substantia non substantia, relatio non relatio, qualitas non qualitas, et hujusmodi. Conrra : Quia negatio quanto adjungitur ad minus commune, tanto est communior : si ergo negatio miagis communis secundum ambitum predicationis, facit ipsum cum affirmatione non posse manere in eodem praedicamento, multo magis facit hoc negatio minus communis, ut videtur.
SovutTio vere una est ad omnia haec argumenta : quia cum dicitur non genitus, vel non substantia, vel quelibet alia negatio, potest considerari negatio gratia negationis : et sic cum negatio sit non ens, non cadit in aliquod genus, nec ordinatur ad genus aliquod. Vel potest considerari ratione rei negate: et sic negatio necessario ordinatur ad affirmationem precedentem ipsam secundum intellectum, ut diximus in primo articulo questionis ', et sic non substantia reducitur ad substantiam, ut ad genus, et non relatio ad relationem ut ad genus: sicut enim non cognoscitur privatio nisi per habitum, et divisio per compositionem : ita negatio hoc modo intelligitur per affirmationem. Unde dicit Philosophus, quod in non esse intelligilur esse, et omnino in affirmatione negatio : et hoc modo dicit, quod rectum est judex sui et obliqui : recto enim cognoscimus et ipsum et obliquu m.
Ad aliud dicendum, quod illa propositio est falsa, sed vera est de directe ordinatis in preedicamento : sunt enim quedam in praedicamento ut praedicata et subjecta ejusdem praedicamenti, et quedam sunt in ipso secundum reductionem : et hoc dupliciter, scilicet sicut principia, ut materia et forma ad substantiam, et punctum et unitas ad quantitatem, et hujusmodi. Quedam autem sunt reducta, sicut de quibus habetur judicium per illa : et sic privationes et negationes reducuntur ad genus: quia per habitum generis cognoscuntur. — -
On this page