Articulus 6
Articulus 6
Utrum innascibilitas potest praedicari de paternitate ? et, Utrum paternitas est innascibilis? et, An essentia est innascibilis ?
ARTICULUS VI. Utrum innascibilitas potest praedicari de paternitate ? et, Utrum paternitas est innascibilis? et, An essentia est innascibilis ?
Deinde queritur de hoc quod dicit, ibi, A, sub finem : "Sicut filius ad patrem, et non filius ad non patrem refertur: ita genitus ad genitorem, et non genitus ad non genitorem referatur necesse est."
1. Videtur enim, quod licet paternitas non sit eadem notio, quae est innascibilitas, ut dicit Augustinus hic, eo quod paternitate refertur Pater ad Filium, ingenito autem ad non patrem: tamen videtur, quod una praedicetur de alia, ut dicatur, paternitas est innascibilitas. Quecumque enim uniuntur in eodem in divinis, de se habere non possunt oppositionem : paternitas et innascibilitas uniuntur in una hypostasi: ergo non habent oppositionem : ergo unum potest praedicari de altero, ut dicatur, paternitas est innascibilitas.
2. Item, Licet attributa divine nature differant secundum rationem intelligendi, cum dicitur bonitas, et divina sapientia : tamen propter simplicitatem ejus in quo sunt, unum praedicatur de alio : et dicimus, divina sapientia est divina bonitas : ergo a simili cum paternitas et innascibilitas uniantur in Patre, non ut diverse res, sed secundum modum intelligendi, videtur quod propter persone simplicitatem unum predicetur de alio : et possumus dicere, paternitas-est innascibilitas.
3. Item, Bene sequitur, Pater non est Filius: ergo paternitas non est filiatio : ergo a simili per oppositum, innascibilis est Pater : ergo. innascibilitas est paternitas.
Videtur quod sic: quia paternitas est Pater : et Pater est innascibilis: ergo paternitas est innascibilis.
Item, Pater est non nascibilis ;: et non nascibilis est idem quod innascibilis, ut patet haberi ex Littera : ergo paternitas est innascibilis.
Solutio. Dicendum, quod una istarum notionum praedicatur de alia : et non potest dici, Paternitas est innascibilitas : sicut non potest dici, ratio co- enoscendi Patrem in quantum non est de principio, est ratio cognoscendi in quantum est principium Filii : et sicut non potest dici, relatio qua refertur Pater in quantum Pater non est de principio, est relatio qua Pater refertur ad Filium : notio enim accipit esse notionis a ratione innotescendi, et relatio accipit esse relationis a ratione referendi.
DicenpuM ergo ad primum, quod paternitas et innascibilitas non habent oppositionem aliquam secundum aliquod genus oppositionis, sed disparationem habent, secundum quod accipiuntur ut notiones et relationes, non secundum quod accipiuntur utres quae est res Pater, vel persona Patris, vel essentia divina : hoc enim quod uniuntur in persona una, non confert eis rationem notionis unam, nec ratio relationis unam : sicut in inferioribus ex hoc quod albedo et musica uniuntur in Socrate, non confertur eis esse qualitatem unam, sed quale unum.
Ad aliud dicendum, quod aliud est de attributis : quia illa non retinent proprium modum praedicandi, sed accipiunt predicationem substantie: relationes autem retinent proprium modum pradicandi, et ideo per illos proprios modos referendi et preedicandi differunt ab invicem.
Ad aliud dicendum, quod bene sequitur : sed duplex est causa : non enim tantum hujus causa est distinctio suppositorum, sed etiam diversitas relationum : et altera illarum causarum salvatur in proprietatibus quae sunt in eadem persona : non enim sequitur, si concretum de concreto praedicatur gratia subjecti, quod abstractum praedicetur de abstracto: unde non sequitur, album est musicum : ergo albedo est musica.
Av soc quod ulterius queritur, Utrum paternitas sit innascibilis, et essentia innascibilis ? Dicendum quod utraque duplex est, ex eo quod ly innascibilis potest teneri adjective, et sie non est concedendum, quia sic inherenter predicaretur innascibilis de utroque : vel potest teneri substantive, hoc est, in- nascibilis est Pater: et sic utraque est concedenda.
On this page