Articulus 8
Articulus 8
An accidens possit separari a suo subjecto ?
Deinde queritur de hoc quod dicit: "Quod tamen relativum non est aceidens, quia non est mutabile, etc."
Hoc autem non videtur sequi: quia multa sunt in inferioribus accidentia que non mutantur, ut accidens inseparabile.
Ad Hoc autem dicunt quidam, quod accidens dupliciter comparatur ad subjectum, scilicet propinquum et remotum : et licet quandoque sit separabile a propinquo et immediato, tamen separabile est a remoto: ut habere tres angulos wquales duobus rectis, licet non separetur a triangulo rectilineo, separatur tamen a figura vel triangulo simpliciter : quia triangulus qui habet unum latus arcuale, potest habere tres majores duobus rectis.
Aliter potest dici, et forte melius, quod accidens comparatur ad aliquid sicut ad subjectum tantum, et ab illo semper separari potest: comparatur etiam ad aliquid sicut ad subjectum et causam, et ad id quod cadit in diffinitione ipsius, et ab illo non separatur: sed hoc non est ex ratione subjecti, sed potius ex ratione esse et diffinitionis.
On this page