Articulus 9
Articulus 9
Utrum imago dicatur relative ? et, Utrum solus Filius dicatur imago ?
Deinde queritur de hoc quod dicit in ultima parte, ibi, F, "Sciendum quoque est, quod sicut solus Filius dicitur verbum et imago, etc."
1. Imago enim, ut dicit Hilarius (et ponitur infra, est rei ad rem cozwquandam et imaginandam indiscreta et unica similitudo: hoc autem videtur convenire tam Filio, quam Spiritui sancto : cum tamen Filius et Spiritus sanctus in nulla notione conveniant : ergo non potest dicere relationem.
3. Item, Duorum similium et duorum equalium utrumque est aequale alteri, et simile est alterl: cum ergo imago non ponat nisi similitudinem et aequalitatem, videtur tam ad unum, quam ad alium referri: et sic tam Pater est imago Filii, quam Filius Patris. Forte dices, quod Filius est imago, quia procedit ut natus: Spiritus autem sanctus non procedit ut natus, sed quomodo datus : quod autem datur ab aliquo, non habet similitudinis rationem ex hoc quod donum : sed quod nascitur, ex ipsa ratione processionis sue habet rationem similitudinis. Contra: Supra habuimus, quod magnus est qui dat tale donum sicut ipse.
Praeterea, Non licet nobis dicere, quod Spiritus sanctus non sit aequalis Patri : nec licet nobis dicere, quod Spiritus sanctus non sit similis Patri: cum ergo ex his duobus conficiatur imago, videtur quod non liceat nobis dicere, quod Spiritus sanctus non sit imago Patris et Filii.
4. Item, Diceve, quod Filius ex ratione processionis habet quod sit imago, et non Spiritus sanctus : aut intelligitur secundum processionis intellectum gene- rali nomine, aut specialiter in divinis. Si primo modo: hoc nihil est : quia sic non queritur de personis, quia eadem ratione posses dicere, quod Spiritus sanctus ratione processionis est accidens : quia quod procedit generaliter per modum amoris, est accidens, et non persona. Si autem attenditur processio in divinis : tune nihil valet ratio: quia perfecta unitas et similitudo nature communicatur Spiritui sancto spirando, sicut Filio generando.
Praeterea, Illa ratio non est nisi secundum rationem, cum nos rem et rei rationem queramus: ergo videtur, quod hoc nihil sit.
Si propter hoc velis dicere quod supra diximus, quod imago ponit convenientiam cum exterioribus, scilicet figura, et colore: et ideo refertur ad Filium secundum proprietatem quae quasi extrinsecus adest in hoc quod a Filio alius est, sicut a Patre, non autem a Spiritu sancto, et illa est ratio Richardi. Conrra: Secundum hoc apud Grecos non esset Filius imago Patris: quia illinon ponunt Spiritum sanctum a Filio procedere.
Solutio. Augustinus dicit in libro de Decem chordis, quod aliter est imago regis in filio, et aliter in solido aureo : quia in filio est per naturam, in solido aureo in extranea natura impressa : et vult distinguere inter hoc quod Filius Dei dicitur imago, et quod homo dicitur ad imaginem. Et ideo videtur mihi, quod ad intellectum imaginis tria concurrunt, scilicet primum quod sit in altero, quia nihil sibi imago est : et ideo cum Pater ad nihil ante se secundum ordinem nature referatur, non potest dici imago: et ideo dicit Hilarius infra‘, quod Filius refertur ad innascibilem, et quod hoc modo dicitur Pater caput Filii. Secundum est, quod ducat in unum tantum : non potest enim esse immediata ductio imaginata in duos, ut duo sunt: sed mediata potest, scilicet quod primo ducat in unum, et per consequens in alium : unde Pater ut est alius a Filio in persona, non potest habere imaginem que ex equo ducat in suam personam, et in personam Filii : et ideo non potest Spiritus sanctus esse imago, qui secundum ordinem nature refertur ex equo ad utrumque: nec potest etiam habere duas imagines, etiamsi poneretur Spiritus sanctus ab eo solo procedere, ut dicunt Greci: quia ille imagines secundum unam rationem assimilarentur, et sic in se nullam haberent distinctionem. Tertium est, quod perfecte impleat : et hoc convenit Filio et Spiritui sancto aequaliter, licet non eadem ratione : quia Filio ratione filiationis, quae in sua ra-~ tione ponit impletionem istam per actum nature, quia est generatio : Spiritui sancto autem convenit per spirationem que habet in sui ratione actum spirativum qui est actus amoris: et per hoc patet qualiter solus Filius imago dicatur.
DicenpuM ergo ad primum, quod imago secundum modum intelligendi plus ponit quam similitudinem et aequalitatem, ut dictum est: et per hoc patet etiam ad tertium.
Ad aliud dicendum, quod Damascenus non attendit in imagine nisi id in quo notatur impletio imaginis : et hoc est unitas substantiae: et ideo vocat Spiritum sanctum imaginem.
On this page