Articulus 10
Articulus 10
Utrum verbum et sapientia nata sint idem ? et, Utrum in verbo semper intelligitur respectus ad creaturam ? et, Quid addit dicere super intelligere ?
ARTICULUS X. Utrum verbum et sapientia nata sint idem ? et, Utrum in verbo semper intelligitur respectus ad creaturam ? et, Quid addit dicere super intelligere ?
Deinde queritur de hoc quod dicit, ibi, F, "Id dici accipiamus cum dicitur verbum, ac si dicatur nata sapientia, etc."
Contra : Verbum ordinatum et perfectum non procedit nisi a sapiente secundum sapientiam: Filius autem verbum est cui nthil deest : ergo ipse procedit a sapientia : ergo procedendo a dicente accipit sapientiam a sapientia dicentis. Habuimus enim supra ', quod bonus bonum genuit, et sapiens sapientem genuit : ergo videtur secundum ordinem nature verbum sibi sapientiam praponere.
Sed contra hoc est quod dicitur, Eccli. 1, 5: "Fons sapientiwx verbum Dei in excelsis". Ergo verbum est fundens sapientiam : sed quidquid funditur ab aliquo, est posterius illo per intellectum : ergo sapientia est posterior verbo.
Hoc enim videtur, quia 1. Omnia per ipsum facta sunt ?: ergo omnia fuerunt in ipso ab aeterno vita et lux: ergo cum vita et lux ponunt respectus ad creaturas, verbum etiam ponet eundem.
2. Item, Verbum est ars Patris : ars autem (ut dicit Augustinus) est plena rationum omnium viventium. Cum ergo ille rationes ponant respectum ad crea~ turam, videtur quod et verbum in quo sunt rationes ille.
3. Item, Anselmus dicit, quod eodem verbo dicit se Pater et omnem creaturam ; ergo videtur, quod respectus creaturarum sit in verbo.
4. Item, "Dixit et facta sunt". Super illud dicit Augustinus, id est, Verbum genuit in quo erant ut fierent. Et dicit super Genesim, quod non est credendum, quod Pater toties dixerit quoties ponitur, dixit Deus, in textu litters > quia unum solum verbum ille genuit, per quod omnia fecit. Sicut etiam dixit Job, xxxm, 14 : Semel loguitur Deus, et secundo idipsum non repetit,
Sed contra : Cum dicitur, Pater dicit se, non ponitur respectus nisi ad Patrem tantum : cum ergo ibi generatio verbi exprimatur, videtur quod verbum non necessario ponat respectum ad creaturam.
Et videtur, quod nihil. Dicit enim Anselmus, quod summo spiritui hoc est dicere, quod est cogitando intueri: hoc autem totum fit actu intellectus : ergo videtur, quod nihil addat : et sic idem est dicere et intelligere
Item, Si vis cogitativa Deo non convenit: hoc nihil est : quia tunc ponam ibi videndo, et tunc habeo propositum.
Irem tunc quero, Quid differens dicat ly videndo ad intueri? Si enim idem dicunt, tunc alterum superfluit in diffinitione dictionis quam ponit Anselmus. Si autem non idem dicunt: aut referuntur ad eamdem potentiam intellectivam, aut ad aliam. Si ad eamdem: tunc videtur, quod unum actum dicant : et sic superfluit alterum. Hoc etiam videtur per nominis rationem : quia intuitus est idem quod visus : ergo idem est videndo intueri, quod est videndo videre : et ibi est abundantia hujus dictionis, intzcttus, ut videtur. Si autem dicas, quod referuntur ad aliam potentiam : ergo dicere non est solius intellectus actus, nec est simplex actus, sed compositus.
Contra : Intelligere actus essentialis est : ergo et dicere, quod falsum est. Preeterea, videtur quod dicere in divinis non conveniat intellectui : quia intellectus in imagine refertur ad Filium : cum ergo Filius verbum dicatur, oportet quod mens in divinis, quae Patri attribuitur, dicat et non intellectus.
Soxutio. Ad primum dicendum videtur, quod verbum non semper ponat respectum ad creaturas, sed quandoque ponit respectum ad solum dicentem, secundum quod tantum notionaliter sumitur non consignificando essentiam divinam per respectum ad creaturam, ut supra in precedenti distinctione habitum est. Unde quando queritur, Utrum secundum intellectum preponat sibi sapientiam ? Distinguendum est, quod est duplex sapientia: aeterna, et creata : et constat, quod ipsam sapientiam creatam fundit per respectus ad creaturas, secundum quod est ars plena rationum omnium viventium. Sapientia autem aeterna essentialis est. Et bene puto, quod secundum rationem intelligendi illa est ante, hoe modo quo dicimus essentiale ante notionale et personale in divinis, non re, sed ratione quadam.
Et per hoc patet solutio ad omnia objecta primi articuli. etiam solutio per distinctionem prius factam.
Ad id quod ulterius queritur, dicendum secundum quosdam, qui (ut puto) bene dicunt, quod dicere addit secundum rationem intelligendi super intelligere tria : quorum unum est, quod intelligere non dicit nisi assimilationem intelligibilis ad intelligentem, et ideo non habet nisi comparationem ad objectum quod est non ab ipso intelligente procedens, sed potius manens in ipso et unitum ei : sed dicere dicit comparationem ad objectum quod dictum est, et ad effectum quemdam quem efficit : et ille est verbum sive dictio quae procedit a dicente. Secundum est, quod utrumque quidem, scilicet intelligere, et dicere, sonat manifestationem quamdam intellecti et dicti : sed est differentia in modo : quia intelligere manifestat sibi et intra, sed dicere manifestat quasi alii et extra: et ideo in dicere magis notatur distinctio personalis : unde dicimus, quod dicere notat actum notionalem, intelligere autem numquam, sed est semper essentiale. Tertium est, quod dicere notat etiam quandoque operativam potentiam ad ea quae fiunt in verbo, sed intelligere numquam : et ideo non dicitur, Intellexit, et facta sunt : sed Dzzit, et facta sunt '.
Ad id autem quod queritur de diffinitione Anselmi, bene puto quod cogitando intueri non est adeo proprie dictum sicut videndo. Et quod queritur, utrum dicant eumdem actum? Dicendum, quod sic: sed secundum hune modum quo diffinivimus dicere per illa duo, dicemus quod licet dicant eumdem actum, non tamen eodem modo significandi : et ideo non est nugatio : et videndo accipitur ibi prout competit agenti intellectui qui non videt recipiendo aliquid, sed potius lumen de se emittendo : hoc enim competit processioni et generationi Filii. Emissionem igitur istam luminis dicit ly videndo : infuert autem est visum figere cum diligenti consideratione : et hoc competit as~ similationi perfecta verbi ad dicentem, ut scilicet omnia sint in verbo, quae sunt in dicente, in tantum ut videatur se alterum dixisse, sicut dicit Anselmus in Monologio, et Augustinus in principio septimi de Trinitate, quod Pater dicens verbum, se alterum dixit: non enim perfecte se dixisset, si aliquid minus esset in verbo quam in ipso, non quod se personaliter genuit, sed quia dicendo genuerit simillimum sibi.
Ad aliud dicendum, quod licet in imagine ita sit, quod est mens, intellectus, et voluntas, tamen in divinis haec ita non sunt : quia Pater non est mens trium vel memoria, nec Filius intelligentia trium, nec Spiritus sanctus. voluntas trium : sed ista sunt essentialia in divinis : et ideo dicere proprie convenit paterno intellectui, secundum quod dicere notionaliter sumitur.
On this page