Text List

Articulus 11

Articulus 11

Utrum sicut dicitur, Verbum est idem quod nata sapientia : ita dicit possit, quod Spiritus sanctus est procedens bonitas ?

ARTICULUS XI. Utrum sicut dicitur, Verbum est idem quod nata sapientia : ita dicit possit, quod Spiritus sanctus est procedens bonitas ?

Deinde queritur de hoc quod dicit, ibidem, F, "Filius verbum est idem quod nata sapientia, etc."

4. Eadem enim ratione videtur posse dici, quod Spiritus sanctus est procedens bonitas.

2. Item, Si ly rata dicit notionem, ut dicit Augustinus, et sapientia essentiam, sicut Pater est essentia quam habet Filius natus, ita videtur Pater esse sapiens sapientia nata vel genita, cum sapientia essentiam notat, ut dicit Augustinus: et hoc falsum est.

Soxutio. De hoc infra tractatus habetur in Littera : et ideo hic breviter potest dici ad primum, quod non est eadem ratio de bonitate et de sapientia : quia bonitas non dicit nisi objectum charitatis, sed sapientia dicit aliquo modo secundum rationem nominis id quod est Verbum, ut est dicens Patrem, et omnia creata : et ideo sapientia magis potest recipere notionem Verbi, quam bonitas Spiritus sancti.

Ad aliud dicendum, quod licet sapientia sit essentialis, tamen nata sapientia simul, est tractum ad notionale : sicut etiam Magister exponit in Litera, quod idem est nata sapientia et natus sapiens : et ideo Pater non potest dici sapiens sapientia genita : nec hoc sequitur: est sapiens sapientia quae est Filius : ergo sapiens est sapientia genita : quia mutatur quid in ad aliquid.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 11