Text List

Divisio Textus

Divisio Textus

DIVISIO TEXTUS. "Est Praeterea aliud nomen, multipliscem notans relationem, etc."

Hic determinat Magister de communi spiratione quae nec proprietas persone, nec personalis est, sed notio et relatio.

Dividitur autem distinctio ista in tres partes : in quarum prima ostendit communitatem hujus nominis, principium. In secunda, qualiter Pater et Filius sunt principium Spiritus sancti, ibi, C, "Deinde in eodem libro continue ostendit, etc." In tertia querit, Utrum sint una notione principium, vel diversa ? ibi, D, "Unum autem principium sunt Pater et Filius, etc."

Prima habet tria capitula : in quorum primo dicit, quod tripliciter dicitur principium, ut patet in Littera. In secundo ostendit quod personaliter dicitur ab aeterno, essentialiter vero ad creaturam dicitur ex tempore, ibi, B, "#t Pater ab eterno principium est Filii, etc" In tertio determinat, ex quo sensu omnia di-~ cuntur esse a Deo sicut a principio, ibi in medio cap. B, "Cum ergo omnia audivimus esse ex Deo, etc."

PrevBack to TopNext

On this page

Divisio Textus