Articulus 1
Articulus 1
An principium sit univocum in triplici ratione sua, scilicet notionali, personali, et essentiali ? et, An Pater dicatur principium Filii, et Pater et Filius principium Spiritus sanett univoce ?
ARTICULUS I. An principium sit univocum in triplici ratione sua, scilicet notionali, personali, et essentiali ? et, An Pater dicatur principium Filii, et Pater et Filius principium Spiritus sanett univoce ?
Hic autem ante Litteram sunt duo querenda : quorum primum est, Utrum principium sit univocum in triplici sua ratione ?
Ad primum proceditur sic : 1. Aiternum et temporale non univocantur in uno: sedin Littera habemus, quod principium creaturarum ex tempore est, personarum autem ab aeterno : ergo in uno non univocantur : ergo principium notionaliter, et personaliter, et essentialiter dictum, non sunt univoca.
2. Item, Principium ad creaturas et ad personas dictum, non fundatur super respectum eumdem, vel unius rationis : quia unus est essentia, et alter non nisi persone : ergo principium quod causatur a talibus non est unius rationis.
3. Item, Si essent unius rationis, opor- teret quod in aliquo unirentur ad unam naturam existentem in eis : et hoc non est verum, quia essentia non est princi— pium Spiritus sancti, cum tamen essentia sit principium creaturarum.
4. Item, Diversi actus per rationem sunt creare, et spirare, et generare : ergo videtur, quod principio in una ratione non conveniant : quia ratio principii sumitur ab hujusmodi actibus.
Utrerivs queritur gratia prime partis, scilicet quod dicitur Pater principium Filii, et Pater et Filius principium Spiritus sancti, utrum dicatur univoce?
Et videtur, quod non : quia 1. Generare et spirare non sunt actus univoci : ergo nec ratio principii quae sumitur ab hujusmodi actibus.
2. Item, Principium Filii et principium quod est Filius, impossibile est quod sint ejusdem rationis in divinis : quia principium Filii numquam potest esse Filius, sed ipse est principium Spiritus sancti : ergo non sunt ejusdem rationis.
SED CONTRA : 1. Basilius dicit, quod accipere Filio cum omni creatura est commune, habere autem per essentiam proprium : sed quod accipit, causat rationem principii : ergo ratio principii Filii et creature est secundum commune aliquid : ergo univocum. Eadem ratione erit etiam univocum principium, quo Pater et Filius sunt principium Spiritus sancti.
2. Item, Multitudo et paucitas suppositorum non faciunt terminum equivocum : sed principium creaturarum convenit tribus, principium autem Spiritus sancti duobus, et principium Filii uni ergo videtur, quod non differant nisi penes plura et pauciora supposita : ergo non est principium aequivocum in significationibus illis.
3. Item, Species cum genere non facit eequivocationem : cum igitur principium dicatur communiter, et specificetur generando, spirando, creando, non habebit eequivocationem in speciebus illis.
4. Item, Gratia principii notionalis objicitur, quod relatio non erit equivoca, ut videtur, dummodo illud univocum sit super quod fundatur : principium autem quo Pater est principium Filii, fundatur super actum nature quo Filius accipit essentiam a Patre, et eodem modo accipit Spiritus sanctus essentiam totam sicut Filius : ergo principium videtur dici univoce.
Soxvutro. Dicendum, quod principium dupliciter potest accipi, scilicet a communi ratione accipiendi ab alio : et hoc commune est aeterno principio, et temporali per prius et per posterius, ut innuit Basilius : et illud est univocum ad generationem et spirationem, univocatione non generis, vel speciei, sed proportionis : haec autem proportio fundatur super hoc commune, quod sicut Filius ab alio et non a se habet essentiam, ita nec Spiritus sanctus, et e converso. Si autem accipiatur ratio principii a speciali modo accipiendi, scilicet per generationem, spirationem, creationem, tunc in tribus rationibus dicetur de tribus : et per hoc jam patet solutio ad totum.
Ad primum autem dicendum, quod licet nihil sit univocum temporali et aterno, tamen aliquid est analogum analogia superius seepe determinata : et hoc est equivocum in hoc quod potest inducere locum sophisticum, qui est equivocatio : sed non est equivocum per casum et fortunam, sed secundum prius et posterius dictum : et hoc innuit Basilii dictum dicentis quod accipere Filio cum omni creatura est commune, habere autem per naturam proprium est, qui solus ex natura est Patris.
Ad aliud dicendum, quod respectus in communi analogie est unus, ut jam dictum est, quo determinatur accipere hoc et illud in communi.
Ad aliud dicendum, quod ratio illa procedit de ratione principii a speciali modo accipiendi dicto, et illud non est univocum.
Ad id quod ulterius queritur, dicendum quod ille rationes inducte omnes procedunt de principio a specie dicto, et non a communi in genere, vel proportione : et verum est, quod illud non est unius rationis ad Filium et ad Spiritum sanctum,
Ad £A autem quae in contrarium objiciuntur, dicendum quod Basilius non attendit accipere nisi in communitate analogie, et non in communitate univocationis.
On this page