Articulus 2
Articulus 2
Utrum secundum rationem intelligendi principium secundum essentiam dictum, sil ante principium notionaliter dictum, vel e converso ?
ARTICULUS II. Utrum secundum rationem intelligendi principium secundum essentiam dictum, sil ante principium notionaliter dictum, vel e converso ?
Secundo queritur, Utruin secundum rationem intelligentiae principium secundum essentiam dictum, sit ante principium dictum notionaliter, vel e converso ?
Et videtur, quod essentialiter dictum sit ante : quia 1. Secundum rationem intelligentiae essentia est ante personam : ergo dictum essentialiter est ante dictum personaliter. Prima probatur per id quod supra habitum est, quod persona est ab essentia quasi formaliter, et non e converso.
2. Item, In omni natura in qua est ordo nature, natura est ante illum ordinem secundum rationem intelligentiae : sed principium creationis est nature, et principium notionale est ordinis nature : ergo principium creaturarum est ante principium personaliter dictum.
3. Item, Absolutum est ante respectivum : quia, ut supra dictum est ab Augustino, omne relativum est etiam aliquid aliud, et aliter nec relativum essét, quia oporteret aliter quod relatio in nihilo fundaretur : ergo cum principium creaturarum sit de dictis absolute, quia de essentia, et principium personaliter dictum sit de respectivis, erit principium essentialiter dictum ad creaturas ante personaliter dictum ad personam Filii et Spiritus sancti.
SED CONTRA : 1. Ab sterno Pater est principium Filil, et Spiritus sancti, ex tempore autem est principium creaturarum : et aeternum est ante temporale : ergo principium dictum notionaliter, est ante principium dictum essentialiter.
2. Item, Anselmus vult, quod processio personarum causa sit processionis creaturarum : et hoc etiam innuit Augustinus, cum illud, Dixit Deus, fiat hoc vel illud, sic exponit, id est, verbum genuit in quo erat ut fieret.
Solutio. Ad hoc facile est solvere : quia similis questio supra habita est de potentia generandi, et de potentia creandi. Et dicendum, quod principium dictum notionaliter, est ante principium dictum essentialiter ad creaturam simpliciter, sed secundum quid est e converso : quia si sumatur principium ab habitudine sola, vel ab eo in quo est habitudo, scilicet essentia, tunc ab aeterno Deus est principium creaturarum, et hoc est principium secundum quid et non actu : et ita procedunt rationes prime. Si autem accipiatur in vera ratione principii, sumetur ab actu : et sic procedunt rationes facte in contrarium.
On this page