Articulus 3
Articulus 3
Secundum quam rationem sumatur principium, cum dicitur, Pater est principium sine principio : aut essentialiter, aut notionaliter ?
ARTICULUS III. Secundum quam rationem sumatur principium, cum dicitur, Pater est principium sine principio : aut essentialiter, aut notionaliter ?
Deinde queritur de hoc quod dicit, ibi, in fine cap. A, "Pater ergo princi- pium est sine principio, etc."
1. Queritur, Secundum quam rationem sumatur principium, cum dicitur, Pater est principium sine principio : aut essentialiter, aut notionaliter? Si essentialiter : ergo in eadem ratione sumetur, cum dicitur, Filius est principium de principio : et sic habebit principium essentiale : ergo aut sic quod ipse sit ab essentia, sive sic quod sua essentia habeat initium sicut creatura : et utrumque hereticum est : ergo non sumitur principium essentialiter. Si autem sumitur personaliter : ergo eodem modo sumetur, cum dicitur, quod Spiritus sanctus est principium de utroque principio : et hoc iterum falsum est, quia Spiritus sanctus nullius persone est principium. Si autem dicas, quod aliter sumitur, quando dicitur de Patre, quod ipse est principium non de principio : et aliter de Filio, cum dicitur, quod ipse est principium de principio : et aliter de Spiritu sancto, quando dicitur, quod ipse est principium de utroque principio : hoc nihil est : quia cum ista sit assignatio divisionis cujusdam, nulla erit divisio nisi principium in una ratione accipiatur.
2. Item, Cum Pater dicitur principium non de principio : aut eodem modo sumitur principium negatum et affirmatum, aut non. Si eodem modo : ergo sicut ipse est non de principio generando et spirando, ita erit principium et Filii et Spiritus sancti, quia dictione semel posita non est utendum equivoce : et hoc falsum est. Si autem diversis modis : tunc sine arte loquitur.
Eodem penitus modo objicitur de ista, Filius est principium de principio : et ista, Spiritus sanctus est principium de utroque principio.
Solutio autem ad hoc est levis, si predicta in duabus questionibus prioribus advertantur. Et dicendum est, quod principium accipiatur in communi ratione analogiae. Unde cum dicitur, Pater est principium sine principio, accipitur sine principio in communi quocumque modo, et principium esse in communi quocumque modo: et similiter de Filio : sufticit enim veritati propositionis, quod uno modo verificetur de ipso : sicut si uno modo homo est albus, ipse est albus. Ha uno modo ens a principio, est de principio et non sine principio : et uno modo ens principium est principium : sed non sic est in negativis : et ideo non valet argumentatio quam quidam faciunt, Filius uno modo non est de principio, quia non est de principio creando, et alio modo est de principio generando : ergo tantum dici potest non de principio sicut de principio.
On this page