Articulus 4
Articulus 4
An Pater et Filius sint unum principium Spiritus sancti, vel plura?
Aut igitur sunt unum principium, aut plura. Si plura principia : hoc negatur in Litfera capitulo ultimo et penultimo istius distinctionis. Si autem unum sunt principium.
Contra : 1. Quecumque numerantur, accipiunt numeruma suppositis :sed Pater et Fihus dicuntur plura supposita, ergo cum ly princtpium ponatur in suppositis illis, necessario accipit pluralitatem et sic Pater et Filius sunt plura principia Spiritus sancti.
2. Item, Si sunt unum principium : aut unum quod est Pater, aut unum quod non est Pater. Si unum quod est Pater : ergo Pater et Filius sunt Pater, quod falsum est. Si unum quod non est Pater: ergo Pater non est p rincipium Spiritus sancti, quod iterum falsum est : ergo in illo sunt unum Spiritus sancti principium.
3. Item, Aut principium dicit essentiam, aut notionem, aut personam. Si essentiam : ergo conveniret etiam Spiritui sancto, quod falsum est. Si notionem. Contra : Proprietas una numero non convenit distinctis suppositis : Pater autem et Filius sunt distincta supposita : ergo non determinantur notione una. Si personam : tunc Pater et Filius erunt persona una, quod iterum falsum est : ergo nullo modo Pater et Filius sunt principium unum.
Praeterea, Si unum sunt principium, quid unit eos in ratione principii? nihil enim uniens est personas in divinis nisi essentia : ergo videtur, quod spirant Spiritum sanctum, in quantum sunt unum in essentia : et hoc expresse dicit Anselmus. Sed cum unum essentia cum eis sit Spiritus sanctus, sequitur ex hoc quod ipse spiret Spiritum sanctum : et hoc falsum est.
Quidam dicunt, quod cum dicitur, Pater et Filius sunt unum principium Spiritus sancti, quod ly unum dicit unitatem essentie. Et illi innituntur auctoritati Anselmi. Et ad argumentum quod contra est factum, respondent quod dicit unitatem essentiea non simpliciter, sed in personis Patris et Filii prout se habent uno modo ad Spiritum sanctum quem Spirant : et licet sit eadem essentia in Spiritu sancto, non tamen comparatur adidem, quia non ad eamdem rationem principii : et illi necesse habent dicere, quod principium dicat rationem quae est ratio actus spirandisecundum quod est in Patre et Filio, et unum sunt in essentia. Et haec opinio non est multum irrationabilis, licet quidam reprobent eam ex hoc quod non videtur bene esse intellecta in expositione, qua hic exposita est.
Ahi dicunt, quod ly unum dicit hic unitatem convenientiae, et non unitatem essentiae, vel persone, vel notionis: et ideo sensus est, Pater et Filius sunt unum principium, hoc est, sunt uno principium: ut sumatur wm quasi adverbialiter. Et hoc nihil est : quia unitas convenientie non facit notionem unam numero : constat autem, quod una notio numero est qua Pater et Filius spirant Spiritum sanctum, sicut in tractatu de Spiritu sancto est ostensum.
Alii dicunt, quod unum notat tantum signum unionis in amore, ut sit sensus, Pater et Filius sunt unum principium Spiritus sancti, hoc est, Spiritus sanctus signum est, quod sit ab eis in quantum unum sunt : quia sicut ab eodem in quantum idem, non esi nisi unum : ita unum in quantum unum, non est a diversis in quantum diversa sunt : et hance introduxit Simon Tornacensis.
Quarti dicunt, quod unum principium est nomen ad hoc specialiter inventum, ut ipso exprimatur modus existentiae Spiritus sancti a Patre et Filio : et ideo non requirit numerum pluralem propter distinctionem suppositorum : quia est inventum ut ipso exprimatur modus existentiae Spiritus sancti a Patre et Filio : et ideo non requirit numerum pluralem propter distinctionem suppositorum, quia est inventum ad hoc quod dicat unitatem notionis in duobus suppositis. Sed si ab istis queratur ratio inventionis hujus nominis potius quam alterius, tunc oportet eos redire ad questionem : et ideo inter omnes ista opinio minus probabilis est.
Quinti dicunt, et hoc mihi magis placet, quod dicit unitatem notionis in duobus suppositis unitis in natura, et in vi spirativa vel principiativa Spiritus sancti.
Et secunpum hane respondendum est ad primum, quod ly principium determinat personam Patris et Filii, non in eo quod distinctae sunt, eo quod ratio distinctionis earum non est ratio quare sit ab eis Spiritus sanctus: quia paternitas dicit rationem communem qua Filius est a Patre, et filiatio dicit rationem quare se habet Filius ad Patrem: sed in eo determinatur a principio quod est in eis vis spirativa: et quia in illo unum sunt Pater et Filius, ideo non potest trahere numerum principium denotans illud a pluralitate suppositorum. Et est simile, sicut si ponamus Paulum et Joannem esse unum in essentia, et diversos in personis, at esse aliquid ab eis in quantum unum : illud enim non pluraliter predicabitur de ipsis : quia licet conveniat suppositis illorum facere illud et non essentiae, ratio tamen illius non sumitur a ralione distinctionis eorum. Et ita est hic: quia Patri et Filio convenit spirare Spiritum sanctum, et actus ipse quod spirant non est nisi suppositorum: tamen quia ratio actus non sumitur a ratione distinctionis eorum, ideo non _ oportet quodillud nomen quod notat rationem illius habitudinis, accipiat pluralitatem a pluralitate suppositorum.
Ad aliud dicendum, quod sunt unum principium quod divisim est Pater, et quod est Filius : quia ratio principii non est a distinctione Patris et Filii. Et si ulterius inferat: ergo Pater est Filius: dicendum, quod hoc non valet: sed sequitur : ergo Pater et Filius sunt unum principium, vel Pater et Filius sunt in eadem ratione principium, vel Pater est principium in eadem ratione in qua Filius, et e converso. Cum enim dicitur principium quod est Pater, articulare notat implicationem et determinationem suppositi, et suppositum Patris non est suppositum Fili. Sed cum dicitur unum principilum, non notatur nisi unitas rationis actus in eis, secundum quam procedit ab eis Spiritus sanctus, sine hujusmodi determinatione istius vel illius suppositi in quo distincta sunt.
Ad aliud dicendum, quod dicit unitatem notionis. Ad objectum contra, dicendum quod una notio non convenit dislinctis ut distincta sunt, sed in quantum sunt unum in vi spirativa, et illa est una numero in eis: potentia enim spirandi dicit naturam in Patre et Filio ut virtute cujus habent quod spirant, et principium dicit rationem actus: sicut etiam potentia generandi et Pater, ut supra diximus.
On this page