Articulus 5
Articulus 5
Utrum sicut Pater et Filius et Spiritus sanctus dicuntur unus creator, ita Pater et Filius possunt dici unus spirator ?
ARTICULUS V. Utrum sicut Pater et Filius et Spiritus sanctus dicuntur unus creator, ita Pater et Filius possunt dici unus spirator ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit in secunda parte distinctionis, ibi, "Ad creaturam unum principium est, sicut unus creator."
2.ltem, Non dicuntur unum principium nisi gratia spirationis: ergo videtur, quod potius sint unus spirator quam unum = principium.
3. Item, Principium dicit ordinem ad actum et rationem actus: ergo si dicuntur sicut etspirator: ergo sicut dicuntur unum principium, ita debent dici unus spirator. :
4. Item, Actus spirandi est in eis unus : ergo cum spirator nomen verbale sit, denotans exercitium illius actus, ipsi sunt et dicentur spirator unus.
SED CONTRA : Sunt duo qui spirant: ergo duo sunt spiratores: non autem sequitur, sunt duo qui sunt principium: ergo duo sunt principia.
Solutio. Dicendum, quod Pater et Filius non sunt unus spirans, nec unus spirator, sed duo spirantes et duo spiratores. Et hujus causa est: quia participium et verba et nomina verbalia omnia accipiunt modum significandi ab actu verbali, vel cum tempore vel sine tempore significato, et quantumcumque essentialia sint aliqua, quando significantur in modo actus cum tempore, accipiunt pluralitatem a suppositis, ut patet cum dicitur : Ego et Pater unum sumus +, ubi verbum substantivum significans essentiam cadit in pluralitatem : quia non potest intelligi quomodo a tribus suppositis egrediatur actus unus cum tempore significatus ut in verbo significatur vel participio. Et ideo dicimus, quod Pater et Filius sunt plures qui spirant, et plures spirantes, et plures spiratores. Sed verum est quod haec ultima minus habet de proprietate quam prime due: tamen quia spirator nomen verbale est, ideo etiam praedicatum de diversis suppositis agitur in pluralitate.
Dicendum ergo ad primum, quod non est simile : quia creator dicit actum essentiae vel substanti#, et non suppositi quod est persona, hoc modo accipiendi personam quo fides distinguit personas : sed spirator dicit actum personalem.
On this page