Articulus 6
Articulus 6
An Pater et Filius sint idem principium Spiritus sancti ?
Deinde queritur de hoc quod dicit in tertia parte, ibi in medio cap. C, "Relativead Spiritum sanctum unum principlum sunt."
Videtur autem, quod sic: quia 1. Unum in substantialibus facit idem : cum ergo principium Patri et Filio non conveniat accidentaliter, ut supra se@- pe probatur , videtur quod cum Pater et Filius sint unum principium, quod sint idem principium Spiritus sancti.
2. Item, Unitas non multiplicata facit idem: sed hic non multiplicatur unitas principii in Patre et Filio: ergo facit idem : ergo sunt idem principium Spiritus sancti.
3. Item, Idem et diversum divi-~ dunt ens: aut igitur sunt idem principium, aut diversum: constat autem, quod non diversum : ergo idem.
SED CONTRA: Illa identitas aut erit substantialis, aut notionalis, aut personalis. Constat, quod non notionalis : quia si faceret identitatem in personis distinctis, tunc etiam diversitas notionalis faceret diversitatem in eadem persona, et sic Pater esset diversus a Patre tribus modis, et Filius esset diversus a se propter duas notiones quas habet : quorum utrumque falsum est. Si autem notat identitatem personalem : tunc principium poneret personas : et non possemus dicere, quod Pater et Filius essent unum principium, quod negatur in Liffera : quia secundum hoc Pater et Filius essent eadem persona. Si autem notat identitatem essentia, tunc etiam Spiritui sancto conveniret.
Solutio. Dicendum, quod non conceditur a Magistris, quod Pater et Filius sint idem principium Spiritus sancti: quia hoe nomen zdem propter articulum inclusum, discretivum est suppositi, et notaret identitatem suppositi in Patre et Filio.
AD PRIMUM ergo dicendum, quod in substantialibus in quibus per omnia est unitas in supposito, et essentia, et notione, unitas illa causat idem, sed non in illis in quibus non per omnia est unitas.
Ad aliud dicendum eodem modo, quod licet illa unitas non multiplicetur ratione notionis, tamen supponit plura in suppositis : et ideo non potest causare idem.
Ad aliud dicendum, quod idem et diversum ens sequuntur, et dividunt ubi gratia ejusdem attribuuntur : sed hic non est ita : idem enim respicit suppositum, et ideo non convenit : et in hoc sensu bene esset diversum : sed diversum respicit essentiam proprie: et ideo iterum non convenit, ut habitum est supra ‘. Sed in inferioribus in quibus unitatem suppositi sequitur unitas essentia, et e converso, et diversitatem essentiae diversitas suppositorum, et e converso, in respectu ejusdem possunt attribui : et ideo ibi dividunt ens.
On this page