Articulus 7
Articulus 7
Utrum notionis qua Pater et Filius dicuntur principium Spiritus sancti, non habeamus nomen proprium ?
ARTICULUS VII. Utrum notionis qua Pater et Filius dicuntur principium Spiritus sancti, non habeamus nomen proprium ?
Deinde queritur de hoc quod dicit in ultima parte ubi dicit : "Si vero queritur, quae sit illa notio quam ibi notat principium 2? Nomen ejus non habemus, etc."
Solutio. Dicendum, quod proprietatis nomen habere non potuit, quia non convenit uni soli. Similiter relationis nomen habere non potuit, quia relatio fundatur super unum suppositum : ista autem super duo : et cum omnis notio sit per modum forme adherentis, licet in re substantialis sit, ideo nomen proprietatis, ut est in duobus, cum omnis forma sit in uno, repugnabit impositioni nominum : et ideo ista in ambobus non est nominata.
On this page