Articulus 8
Articulus 8
An st principium dicit notionem, utrum possumus dicere principium de principio ?
Deinde queritur de hoc quod dicit : "Non est ipsa paternitas vel filiatio : wmo notio quedam quae Patris est, etc."
Hic queruntur duo, quorum primum est, Si principium dicit notionem, utrum possimus dicere principium de principio.
Secundum est, Quare Deus a quinque notionibus non dicatur guinus, et Patera tribus notionibus non dicatur ¢rinus, et Filius binus a duabus’: sicut Deus dicitur ¢rinus propter tres personas ?
Ad primum proceditur sic : Supra ? habitum est, quod non nisi nominibus essentialibus possumus dicere hoc de illo: sed possumus dicere principium de principio : ergo principium non signiticat notionem, ut hic expresse dicit Magister.
Solutio. Dicendum, quod principium accipitur tribus modis, scilicet communi- - ter ad essentiale et personale. Item, communiter ad processionem Filii et Spiritus sancti. Et specialiter ad processionem specialem Spiritus sancti. Et : in solo primo modo potest dici principium de principio, et non in secundo : quia sic essentiale est quando communiter sumitur. Unde illa objectio non. procedit.
On this page