Articulus 9
Articulus 9
Quare a quinario notionum Deus non dicitur quinus ?
Videtur, quod sic esse debeat : quia 1. Sicut se habet numerus_personarum ad essentiam, ita numerus notionum ad personam : sed unitas essentia non excludit quin dicatur Deus trinus propter tres personas : ergo unitas persone Patris non excludit quin persona Patris dicatur trina, et persona Filii bina, et Deus quinus.
2. Item, Quinque notiones sunt : ergo quinarius notionum est: et est etiam unitas essentiae. Cum igitur unitas essentiw et ternarius personarum sufficiant ad rationem trini, unitas eadem cum quinario notionum sufficiet ad rationem quini.
3. Item, Bene sequitur, quinarius lapidum est: ergo quinque lapides sunt. Ergo similiter sequi videtur, quinarius notionum in divinis est : ergo quinque noti sunt : sed quinque noti sunt quinque persone: ergo quinque persone sunt in divinis.
4. Item, Nihil est numerabile in divinis, nisi quod consistit in pluralitate : sed id quod est absolutum, non consistit in pluralitate : ergo solum numeratur quod est ad alterum : hoc autem sola notio est : ergo sole notiones numerantur : ergo videtur, quod magis dici debeat quinus, quam trinus.
Solutio. Dicendum, quod in nulla natura numerum simpliciter qui est suppositorum, facit proprietas ut proprietas est, nisi effective constituendo personas : et hoc non facit nisi proprietas personalis: et ideo tres proprietates in divinis tantum faciunt numerum : et tres hypostases sunt numeratae eo modo quo numerus potest esse in divinis.
Ad PRIMUM autem respondent quidam, quod innascibilitas et principium sunt quasi paternitatis partes, et sunt unum in Patre. Et hoc absurdum est, quod una notio sit alterius pars, cum mnumerus earum accipiatur a modis innotescendi, vel referendi, ut supra est habitum. Licet autem omnes quinque notiones in essentia unum sint quod est essentia, non tamen sunt una notio: unde hoc nihil est. Sed dicendum, quod distincte sunt notiones : tamen non ab eis dicitur persona trina, vel bina: quia notio non facit numerum nisi sit personalis, et non numeratur, sed potius hypostasis : et ideo numerus notionis minus habet de ratione numeri, quam personarum.
Av aLiup dicendum, quod quinque notiones non faciunt quinque personas quas competit numerari sub essentia : quia notio non dicit existens per se perfectum, et in se distinctum, sicut persona, sed potius dicit existens in alio secundum modum, quo illud in quo est, innonescit : et tales multi modi possunt convenire uni supposito.
On this page