Divisio Textus
Divisio Textus
"Sunt enim quedam quae ex tempore de Deo dicuntur, eique temporaliter conveniunt, etc." Hic incipit pars illa in qua agit de illis relativis, quae ex tempore Deo conveniunt.
Dividitur autem haec pars in duas partes : in quarum prima determinat de his quae temporaliter Deo conveniunt. in secunda autem solvit questionem quam distinct. XVIII, cap. ult. distulit, Utrum Spiritus sanctus cum temporaliter datus dicitur, ipse referatur ad seipsum: et haec incipit in ultimo capitulo istius di- stinctionis, ibi, C, "Hie potest solvi questio superius proposita, etc."
In prima parte determinantur quatuor secundum quatuor capitula quae hic introducuntur : quorum primum est, quod quedam temporaliter Deo conveniunt. Secundum autem est solutio objectionis, utrum sit dominus temporis ex tempore, ibi, B, "Sed hie aliquis dicet, etc" In tertio solvit questionem, Utrum secundum hoc quod aliquid dicitur temporaliter de Deo, aliquid accidat Deo? ibi, B, §2: "Quomodo ergo obtinebimus, etc." In quarto specificat de quibusdam temporaliter Deo convenientibus, ut refugium, salus, pater, dominus, et hujusmodi, secundum quae noster dicitur, ut supra determinatum est : et haec incipit ibi, in medio cap. B,§3: "Qualiter etiam refugium nostrum dicitur ? etc."
On this page