Text List

Articulus 1

Articulus 1

An aliquid dicatur de Deo temporaliter ?

ARTICULUS I. An aliquid dicatur de Deo temporaliter ?

Incidit autem hic primo questio, An aliquid temporaliter dicatur de Deo, aut non?

Videtur enim, quod non: 1. Omnis enim praedicatio aut per se, aut per accidens est: praedicatum autem per accidens est duobus modis, scilicet aut quia natura praedicati accidens est, aut quia gratia alterius convenit, sicut figure convenit habere tres angulos aequales duobus rectis, vel isosceli. Si ergo temporale praedicatur de Deo: aut praedicatur per se: et tunc semper convenit : quia quaecumque per se conveniunt, semper conveniunt : ergo ista praedicantur ab aeterno : ergo quod etiam ex tempore tantum predicatur, ab aeterno praedicatur, quod falsum est. Si autem preedicantur per accidens : aut primo modo, et tunc accidens est in Deo, et ex hoc sequuntur multa inconvenientia, scilicet primo, quod est compositus, quia accidens non inest nisi composito. Secundo, quod ipse est mutatus per accidens. Tertio, quod aliquid est in ipso, quod non est ipse. Quarto, quod ipse non est primum: quia primum est omnino immobile : et multa. alia quae facile est ex hoc concludere.

Si forte propter hoc dicatur, quod predicantur per accidens, secundum quod accidens per aliud conveniens est : ilud aliud aut erit inferius, aut superius : sicut video, quod habere tres angulos equos duobus rectis accidit figure, et accidif isosceli : isosceli quidem, quia non convenit ei gratia sui, sed gratia superioris quod est triangulus rectilineus : figure autem, quia convenit gratia inferioris : et quodcumque dicetur, absurdum erit : quia genus et species et hujusmodi non sunt in Deo. Nec poteris dicere, quod gratia unius attributi conveniat, et non gratia alterius : quia gratia essentiaw convenit ei creare.

2. Si forte propter hoc velles dicere, quod praedicatur per causam. ConrTra : Alia est praeedicatio cum dicitur, dies est sol lucens super terram : et alia cum dicitur, sol lucendo facit diem : quia cum dicitur sol lucens super terram, ibi non sequitur : ergo sol est dies : cum autem dicitur, sol lucendo facit diem, predicatur actus solis. Similiter cum dicitur, Deus est creator, preedicari videtur hic quod non est nisi in Deo, et actus ejus proprius alteri nulli conveniens : ergo non praedicatur secundum causam.

Item, Cum dicitur, dies est, etc., possum inferre : ergo dies est a sole lucente super terram : si ergo est similis praedicatio, cum dicitur, Deus est creator, videtur quod possum inferre : ergo creator est a Deo : et haec falsum est : ergo illa non praedicantur de Deo per causam.

3. Item eliam, secundum grammaticum verbalia nomina in or desinentia, significant habitudinem substantiae agentis ad actum : cum ergo creare proprius actus sit Dei, qui nec etiam ab aliqua creatura communicar! potest, non predi- catur per causam tantum de Deo creator, sed potius per essentiam.

4. Item, Quod per causam praedicatur, significat id quod non convenit eidem de quo praedicatur per essentiam suam : ut si dico sic, digestio est completio a naturali et proprio calore ex contrajacentibus passionibus, non possum inferre, quod naturalis calor sit digestio : ergo si similiter praedicatio esset per causam, non possemus inferre, quod Deus esset creator.

3. Item, In aliis efficitentibus omnibus video, quod non est pradicatio secundum causam, sed potius per inhaerentiam, quando dicuntur de eis quae actum proprium illius cause denotant: ergo et hic praedicatio per identitatem secundum inherentiam : cum ergo sic non possunt convenire, patet quod nihil videtur ex tempore de Deo dici.

6. Item, Quod praedicatur de aliquo, aut est convertibile cum subjecto, aut de ratione subjecti, aut conveniens per accidens: ista igitur si de Deo praedicantur, aut convertibiliter praedicantur, et hoc falsum est, cum non ab aeterno conveniant: aut ut entia de ratione subjecti, id est, Dei de quo praedicantur, et hoc iterum falsum est, quia sic essent priora: et hoc falsum est, quia posteriora sunt, ex quo non conveniunt ab aeterno: aut per accidens, et hoc iterum falsum est, cum nihil accidat Deo.

Si propter hoc dicatur, quod nihil ex tempore Deo convenit. Conrra hoc est totum quod habetur in Littera,

Sotvtio. Dicendum, quod multa ex tempore Deo conveniunt, ut dicitur in Littera : nec praedicantur uno modo : sed quedam praedicantur per causam, ut salus, quod exponendum est secundum Augustinum, id est, ab ipso est salus mea: et sic etiam dicitur spes mea, et patientia mea. Quedam autem, sicut dicit - Damascenus, dicuntur, quae praedicant ha- bitudinem ad ea a quibus distinguuntur, sicut creator, pastor, pater, et hujusmodi: ex quo enim auctoritas dicit nobis quid predicant hujusmodi, quia habitudinem ad ea a quibus distinguuntur, et hic habemus quoniam secundum relationem de Deo dicuntur, non possumus negare quin predicentur de eo, et non secundum causam. Et hoc absurdum videtur mihi, quod dicatur eodem modo Deus creator noster, et salus nostra, vel spes nostra.

Ad woc ergo quod primo objicitur, dicendum quod hujusmodi praedicatum quantum ad id quod praedicat, estde per se convenientibus, id est, substantialiter, quia praedicat substantiam Dei: quantum autem ad modum significandi vel predicandi, preedicat eam ut habentem se ad aliud quod eduxit in esse, et hic non ponitur in ipsa substantia Dei, sed potius in dependentia rei quam eduxit in esse ad ipsam : quia enim hujusmodi dependentiam non est intelligere a nostro intellectu, nisi intelligamus etiam habitudinem Dei ad creaturam, ideo secundum intellectum nominamus essentiam in habitudine illa. Si queris, an aliquid respondet in re? dicendum quod sic, verissima scilicet actioilla, qua eduxit creaturam in esse: quae licet sit substantia illa, non tamen eodem modo significatur: et ille modus significandi importatur in nomine.

Ad hoc autem quod queritur, Utrum sit praedicatum per se conveniens, etc. Dico, quod illud convenit per se, quod ipse sit creator: quia convenit ej soli: non tamen oportet, quod semper conveniat: et hoc ideo est, quia nominat causam agentem per intellectum et voluntatem : et ideo licet illi soli conveniat, et gratia sus essentiae et omnipotentia, non tamen oportet quod conveniat semper.

Quidam tamen dicunt, quod convenit per accidens, et distinguunt duplex per accidens, scilicet quod accidens est in- herens, et quod gratia alterius convenit quod est extraneum, quia non propter se inest : et ita dicunt, quod convenit Deo esse creatorem gratia connotati in creatura, et non gratia sui. Sed hoc ego non audeo dicere, quod Deo aliquid conveniat non gratia sui: quia potius connotato convenit esse gratia essentiae divine, quam e converso. Unde primo modo dicendum videtur mihi, quod significant hujusmodi verba essentiam divinam cum habitudine in modo significandi cui subest actus agentis primi: qui licet sit idem in substantia cum Deo, tamen est aliud in modo significandi, et convenit ei gratia potentiae agentis. Nec tamen sequitur, quod conveniat ab aeterno : quia illam habitudinem quam cum essentia importat, non finit noster intellectus sine creatura ad quam se habet. Unde licet ipsum uno modo se habeat ab aeterno, et non modo creet quantum ad se, tamen creatura modo creatur, et ante non creatur : et hoc contingit propter sapientiam predestinantem et preordinantem exitum creaturarum in esse. Unde non sequitur, quod semper conveniat : quia aliter est in voluntariis, et aliter in his que agunt praeter intentionem et volun-— tatem per naturam solam,

Ip autem quod dicitur, quod predicantur hujusmodi secundum causam, licet quidam hoc dicant, tamen non videtur hoc mihi rationabile : et ideo concedo ea que inducta sunt ad hoc improbandum.

Ad aliud dicendum, quod licet in aliis efficientibus pradicetur inherenter id quod denotat actum cause, non tamen ita est in causa prima : quia illius actus est sua substantia, licet illo modo non significatur, sed in habitudine ad effectum : que habitude non dicit mutationem in causa, sed in effectu, ut infra patebit : et in causa nihil notat, quia notat actum qui persone convenit, ut creare, quod non convenit alicui creato.

Ad aliud dicendum, quod non pradicatur secundum conversionem quoad semper, sed praedicatur bene secundum conversionem quoad soli: quia soli Deo convenit esse creatorem. Si autem queritur, Quare non semper ? Dicendum, quod opus Dei est voluntas Dei secundumm acium producentem volitum : et illa quidem ab aeterno est, ut tune producatur, licet non ab aeterno producatur res: et cum hoc nomen creator nominet ipsum producentem actum, ideo non convenit ab aeterno, et nihil addit nisi habitudinem ad effectum, quae quidem habitudo Dei ést in intellectu nostro, fundata super virtutem agentem vel actum : et ideo intellectus non est cassus. Unde non valet, praedicat essentiam Dei: ergo convenit ab aeterno : quia non praedicat essentiam absolute, sed in habitudine cause agentis secundum actum, ut dictum est.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 1