Articulus 2
Articulus 2
Utrum ista nomina, creator, dominus, rex, etc., praedicent in Deo aliquod accidens ?
Deinde queritur de hoc quod dicit: "Relative dicuntur secundum accidens, non quod accidit Deo, sed quod accidit creaturis, etc."
1. Accidens est, ut dicit Philosophus, quod contingit eidem inesse et non inesse: sed esse creatorem contingit Deum esse et non esse: ergo videtur, quod ista Deo conveniant per accidens.
2. Item, Cum dicitur creator vel dominus, istud accidens habitudinis cause, vel suppositionis dominii est in aliquo : aut in Deo, aut in creatura. Si in Deo, habeo propositum, quod aliquod accidens est in Deo. Si in creatura: sed cuicumque convenit habitudo quam importat hoc nomen creator et quam importat ly dominus, illiconvenit creatorem et dominum esse: ergo creatura est creator et dominus creature, quod falsum est: ergo videtur, quod necesse sit quod ponatur esse in creatore.
SED CONTRA: 1. Simplex forma subjectum esse non potest : Deus autem simplex forma est : ergo non potest esse subjectum : ergo in ipso non est accidens.
2. Item, Accidens non convenit nisi composito : ergo si accidens est in Deo, ipse est compositus: et sequuntur ex hoc omnia absurda, quae etiam in primo articulo istius distinctionis conclusa sunt.
Soxrutio. Dicendum, quod ista nomina non praedicant accidens propria predicatione, sed ex consequenti: dictum est enim supra, quod preedicant essentiam in habitudine ad effectum in creatura : unde illa habitudo addita consequenter ducit in effectum. Et hoc est accidens quod consequenter ex relatione eorum intelligitur, scilicet dependentia creature a Deo secundum exitum in esse : vel secundum suppositionem, ut dominus: vel secundum regnum, ut rex: haec enim dependentia est in effectu, et non in Deo, licet significetur in habitudine quadam ad id quod dependet ad ipsum: et ideo variatio creature ex non esse in esse adducit nomen: et ideo dicit Magister, quod nominat accidens, quia accidit creature, et non Deo.
Ad primum dicendum, quod illud non convenit Deo inesse, vel non inesse : quia implicatur ibi quod insit ut accidens: sed contingit ipsum significari in habitudine ad id quod aliquando est, et aliquando non est, propter dependentiam creati ad ipsum, et propter actum quo educit in esse: et ex hoc non ipse mutatur qui ab aeterno se habet eodem modo : sed potius id quod habet se ad ipsum ad quod ipsum est, ut ad se dependens, tali nomine nominatur.
Ad aliud dicendum, quod ista habitudo est in intellectu nostro, et ponit in Deo essentiam tali modo significatam, non tamen ponit aliquid novum : quedam enim relativa sunt, quorum adventui et recessioni suflicit mutatio alterius extremorum, ut supra diximus: et si illa nominantur ab habitudine qua se habent ad sua correlativa, relatio nihil ponit in eis nisi habitudinem in ratione sola existentem: tamen plus adhuc est hic, quia actus divinus : qui licet sit essentia, ut dictum est, tamen non eodem modo significatur, sicut etiam praedestinatio que non est nisi de futuris propter habitudinem importatam per prepositionem.
On this page