Articulus 3
Articulus 3
An praedicia nomina significent essentiam aut aliquid aliud ?
Adhuc queritur hic, quid hujusmodi nomina significent ? Aut enim significant essentiam, aut ad aliquid. Si essentiam solam : ergo ab aeterno conveniunt sibi. Si ad aliquid, cum non conveniant hec ab aeterno, ut relationes personarum, aliquid advenit Deo.
Item, haec regula vera est quam dant Doctores : Omnes nomen significans effectum in creatura, significat essentiam divinam : ergo videtur, quod essentiam significent, et nihil amplius.
Soxutio. Dicendum, quod hic Doctores tribus modis diversificantur. Quidam dicunt, quod in nomine duo sunt, scilicet cui imponitur, et a quo imponitur : et hujusmodi nomina quoad id cui imponuntur, significant essentiam : sed quoad id a quo imponuntur, significant habitudinem ad eaa quibus distinguitur Deus, vel essentia divina: et ideo gratia illius non dicuntur ab aeterno. Sed contra hos objicitur : quia a quo imponitur hoc nomen creator, est actus creantis: et ille non convenit nisi creanti Deo : et si creator sonat in habitum vel potestatem, et non in actum, facilius habetur propositum : quia potestas et hujusmodi habitus non convenit nisi Deo. Ideo volunt quidam emendare solutionem istorum : et dicunt, quod hujusmodi nomina et quoad id cui imponuntur, et quoad id a quo imponuntur, significant essentiam divinam, sed propter connotatum non conveniunt ab aeterno: et hoc derisibile est, quod creator, rex, et hujusmodi, imponantur ab essentia divina, cum hec nomina omnino aliud innuant, ut Damascenus dicit, quod significant habitudi- nem eorum a quibus distinguitur essentia et Deus. Et ideo placet mihi sententia Damasceni, quod significant essentiam sub tali habitudine ad inferiora: quae habitudo fundatur in habitudine rei ad ipsam, et in actu quo educit vel regit ea. Unde creatio tenet se ex parte creature : sed actus creantis est in Deo, et est idem ipsi, quia est voluntas ejus ut tunc fiat : et in tali habitudine imponitur nomen : et ideo licet significet essentiam, non tamen convenit ab aeterno, quia talis habitudo ut habitudo non fuit ab aeterno, licet fuerit essentia sic se habens ab eterno : et ideo bene conceditur, quod dicunt ad aliquid talia nomina quoad id a quo imponuntur.
On this page