Articulus 4
Articulus 4
An tempus potest dici incepisse ?
Deinde queritur de hoc quod dicit in secunda parte, ibi, B, "Non capit ex tempore esse dominus temporis."
Ex hoc videtur tempus ceepisse : et hoc videtur esse contra quosdam philosophos. Dicit enim Philosophus in VIII Physzcorum, quod Plato genuit tempus solus, et dicit ipsum coepisse cum ceelo : et dicit hoc reprehendendo Platonem. Et si dicatur, quod ipse dicit falsum, quid respondebitur rationibus ejus sic ?
1. Quidquid semper accipitur in principio sui et fine secundum substantiam, ipsum numquam incipit, nec desinit : tempus vel tempora semper accipitur in principio sui et fine secundum substantiam : ergo ipsum numquam incipit, nec desinit. Prima patet per se : quia res incipiens non accipitur in fine suo, res au~ tem desinens non accipitur in sui principio. Secunpa probatur ex hoc, quod de tempore nihil est accipere nisi nunc quod est substantia ejus: et illud est principium, et finis: secundum preteritum quidem finis, et secundum futurum principium : ergo ante quodlibet nunc fuit tempus, et post quodlibet nunc erit tempus.
2. Item, Si ceepit: aut ccepit in seipso, aut in alio. Si in seipso: ergo fuit antequam inciperet. Siin alio: ergo fuit in illo, quod iterum absurdum est.
3. Item, Aut ceepit in divisibili, aut in indivisibili. Si in divisibili : ergo cum ante illud fuerit pars divisibilis, et ipsum non, ante principium temporis, scilicet tempus incipiens, fuit tempus, quod falsum est. Si ccepit in indivisibili: ergo tempus divisibile fuit in indivisibili quod non potest intelligi. Si autem dicas, quod temporis inceptio fuit inceptio ipsius nunc. Conrra: Aut enim ccepit in se, aut in alio. Si in alio: tunc fuit in alio: et hoc aut est temporis, aut xternitatis, quia evum ante tempus non fuit. Si temporis : tunc tempus fuit ante primum tempus. Si aeternitatis : ergo tempus fuit in aeternitate sicut mensurante inceptionem ejus: et hoc falsam est, quia aeternitas nihil variabile mensurat: ergo videtur, quod nullo modo cceperit tempus.
Solutio. Dico ultime rationi consentiendo, quod temporis inceptio fuit in indivisibili suo quod est nunc.
Ad Hoc autem quod objicitur, quod tunc fuit in indivisibili: dicendum, quod non sequitur, cum sit successivum : sed sequitur, quod continue fuit post hoc, et ex hoc unum est: quia continuatio ejus ceepit ex illo : licet enim tempus non sit in nunc, tamen bene continuatur ad nunc et ex nunc, sicut linea ex puncto et ad punctum.
Ad pRimuM autem quod videtur probare quod tempus non inceperit esse : dicendum, quod Philosophus loquitur de tempore quod adjacet primo mobili : quia hoc est passio motus circularis : et ideo in illo non est accipere aliquid, quod non est principium et finis : sed in illo quod adjacet mutationi recte, est accipere nunc quod est principium et non finis : et sic ponimus nos tempora incepisse: et illi non est contrarium dictum Philosophi. Qualiter autem tempus dicatur multipliciter, supra est notatum ¢.
On this page