Articulus 5
Articulus 5
Cum haec nomina, servus, creatura, et similia, dicant respectum realem, utrum in creatore aliquis realis respectus eis respondeat ?
ARTICULUS V. Cum haec nomina, servus, creatura, et similia, dicant respectum realem, utrum in creatore aliquis realis respectus eis respondeat ?
Deinde queritur de hoc quod dicit in tertia particula, ibi in§ 2 cap. B, "Quomodo igitur obtinebimus nihil secundum accidens dict Deum, etc."
Hic enim ad intellectum omnium que dicta sunt, querendum est, cum hujusmodi nomina, servus, et creatura, dicant respectum realem : ufrum aliquis realis respectus respondeat eis in creatore, vel nihil ?
Videtur enim, quod respondeat. 1. Dicit enim Philosophus in Predicamentis et in V prime Philosophiae, quod relativa sunt duorum modorum : quedam enim sunt ad aliquid, quibus hoc ipsum esse quod sunt ad aliud sunt: quedam autem dicuntur ad aliquid, et quandoque non sunt ita ad aliquid, ut utrumque sit ad alterum: sed unum est ad alterum, et non e converso nisi secundum dici, ut unum et multum, et scientia et scitum, et mensura et mensu-~ ratum, et hujusmodi. Illa quae sunt ad aliquid primo modo, in utroque relativorum ponunt respectum realem : et ideo dicuntur ad convertentiam, et positase ponunt, et perempta se perimunt aequaliter. Cum igitur sint talia, dominus servus, rex rectum, creator creatura, videtur quod in utroque hujusmodi respectus significetur.
2. Item, Aut uterque respectus ponitur in creatura, cum dicitur, creator creatura, aut uterque in Deo, aut alter in Deo, et alter in creatura. Si primo modo: tune videtur, quod creatura duplici respectu se habeat ad idem, quod est impossibile.
Item, Secundum hoc oppositi respectus secundum idem sunt in eodem, quod magis impossibile est: quia opposita actu ut opposita, nullo modo sunt vel possunt esse in eodem. Si secundo modo, sequitur idem: et Praeterea habetur propositum, quod aliquis respectus ex tempore est in Deo. Ergo relinquitur, quod tertio modo sit: et sic respectui creature in creatore aliquid respondet secundum rem.
3. Item, Quorum neutrum est intelligibile sive altero, uno eorum posito in uno, necesse est alterum poni in altero, si sunt opposita : sic autem se habent omnia relativa dicta ad convertentiam : ergo si respectus creature ponitur in creatura, mecesse est respectum creatoris poni in Deo.
4. Item, Numquid non agit Deus verius quam aliqua creatura, ut dicit Augustinus ? quod enim ad actionis predicamentum pertinet, sibi soli proprium est : ergo ipsum agentem contingit significare sub respectu ad actum.
5. Item, Deus creat hanc rem: omnis autem actio est in actu, ut in materia : ergo videtur, quod res subjacens actui et sustinens actum, habeat respectum realem, et eadem ratione agens.
SED CONTRA: 4. Omnes hujusmodi relationes ad convertentiam dictae, et non semper convenientes, ex mutatione causantur: Deus autem immutabilis est : ergo in ipso non dicunt relationes reales hujusmodi nomina. -
2. Item, Omnis talis relatio est accidens: ergo inherendo facit compositionem: et hoc iterum Deo non convenit : ergo relationem realem hujusmodi nomina non dicunt.
3. Item, Omnis talis relatio dependentiam facit in relativo : sed absurdum est, quod Deus ad creaturam dependeat : ergo relationem in ipso non dicit.
4. Item, Omne tale relativum deter— minari convenit extra: sed absurdum est, quod dicamus Deum determinari posse a creatura, etiam quoad ad. aliquid.
3. Item Dionysius dicit, quod in causativis et causatis non recipimus reciprocationem : ergo ad se invicem non dicuntur, ut videtur,
Solutio. Ad hoc dico, ut prius, quod talia nomina nominant essentiam divinam sub habitudine ad creaturam, que habitudo in Deo non ponit nisi actum, qui est idem cum voluntate et substantia agentis : et dependentia quae additur, est in nostro intellectu, et non in Deo. Et hoc fit ideo, quia noster intellectus accipit dependentiam realem in creatura, quam ut dependentiam realem non potest intelligere, nisi etiam ponat habitudinem in causa, quae non erit omnino frustra, quia fulcitur actu causa, licet non dicat accidens in Deo: et gratia illius habitudinis nomina habent sua connotata in creatura.
DicenpuM ergo ad primum, quod in veritate hujusmodi relativa dicuntur ad convertentiam, non quod in utroque sit relatio realis, sed quia est secundum modum intelligendi praedictum.
Ad aliud dicendum, quod realiter in Deo ponitur respectus gratia actus, licet non realiter dicat accidens in eo, sed aliquid esse ab ipso quod pendet ab ipsum secundum rem, et non e converso nisi secundum modum intelligendi.
Ad aliud dicendum, quod ponimus respectum per modum intelligendi in Deo, qui tamen nihil adveniens dicit, et in modo intelligendi est secundum quod aliquid se habet ad Deum agentem sic vel sic.
Ad aliud dicendum, quod Deus agit sine mutatione sui per se, et per accidens : et ideo realiter non innascitur significatum propter alterius habitudinem ad ipsum, ut dictum est.
Ad aliud dicendum, quod cum dicitur, Deus creat, non est accidens secundum rem medians inter agentem et! actum, sed potius ipsa nova rei existen tia sine fieri aliquo creato dicitur: et ideo licet verbum denotans actum, materiam habeat in locutione et subjectum, ut cum dicitur, anima creatur, tamen secundum rem nullum habet omnino, quia nihil est ibi fieri: actus autem secundum quod est in agente, nihil aliud est quam voluntas secundum actum existendi rem modo, quae voluntas ab aterno se habet secundum unum mo-~ dum.
Av ip autem quod objicitur contra, dicendum quod talia relativa non semper querunt mutationem et realem respeclum in utroque relativorum, ut patet in duplo et dimidio. Sint enim duo bicubita: et alterum mutetur in abscissione unius cubiti, jam factum est dimidium, et erit subduplum, et alterum duplum, sine mutatione sui: cum tamen duplum et subduplum dicantur ad convertentiam, et ita possumus dicere de creatore et creatura: et ille relationes que sic notant habitudinem secundum intellectum tantum, ex eo quod aliquid sese habet ad aliquid non mutatum, a Gilberto Porretano dicebantur assistentes, et nihil praedicare in eo de quo dicebantur. Tamen possumus dicere, quod fulcitur intellectus ponens eas in Deo actu creantis, et gubernantis, et regentis.
Av attup dicendum, quod non omnis talis relatio est accidens inherens, ut dictum est: nec etiam in creatura est hoc verum, ut patuit in exemplo dupli et dimidii.
On this page