Text List

Articulus 3

Articulus 3

Utirum similitudo et aequalitas dicuntur relative, vel ad se?

ARTICULUS TI. Utirum similitudo et aequalitas dicuntur relative, vel ad se?

Deinde queritur de hoc quod dicit in Littera: "Sicut simile, ita et aequale relative dicitur."

1. Hoc enim non videtur, cum simuilitudo, ut dicit in Littera, nihil aliud sit quam indifferens essentia in tribus. Indifferens autem essentia ad se dicitur : ergo videtur, quod similitudo et aqualitas ad se dicantur.

2. Preeterea, Si dicunt relationem ista, quam relationem dicunt? Si aliquam de personalibus, oporteret quod illi soli persone convenirent : et hoc non est verum, ut supra habitum est, et hic habetur, quod una est similitudo et equalitas trium.

Solutio. Supra: de hoc plura quesita sunt. Et dicendum sicut ibi, quod ista nomina, similis, et aequals, dicuntur relative, connotando essentiam quando sumuntur concretive : el notant in suis suppositis relationes indeterminatas suorum relativorum : et hoc patet cum exponuntur. Similes enim sunt persone distincte, eamdem habentes essentiam secundum attributa qualitatem dicentia secundum modum intelligendi : ut sapientia, bonitas, et hujusmodi. £quales autem sunt persone distincte, eamdem habentes essentiamn secundum rationem quantitatis virtualis, ut potentia, virtus, et.esse ubique, et hujusmodi. Cum autem significantur abstracte, tune significant essentiam praedicto modo consideratam, et connotant personas oblique: similitudo enim est indifferens essentia secundum attributa qualitatem dicentia in tribus,: et aequalitas indifferens essentia secundum attributa quantitatis in tribus : et per hoc patet de facili solutio ad omnia quae queri possunt.

Ad primuM ergo dicendum, quod cum dicitur indifferens essentia, duo dicuntur, scilicet essentia quae non dicit relationem, et indifferens quod supponit relatas ad invicem personas, in quibus essentia indifferens est.

Ad aliud dicendum, quod dicunt relationem indeterminate : et per hoc exigunt distincta supposita quae ad invicem referuntur.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 3