Text List

Articulus 4

Articulus 4

An nomen similitudinis aliquid in divinis ponat ?

ARTICULUS IV. An nomen similitudinis aliquid in divinis ponat ?

Deinde queritur de hoc quod dicit, ibi, "Unde quibusdam non indocte videtur nomine aequalitatis vel similitudinis non aliquid pont, etc."

1. Hoc enim videtur expresse falsum : quia si similitudo est indifferens essentia, tunc ponit essentiam indifferentem : et hoc est aliquid ponere.

2. Item, In inferioribus haec nomina aliquid ponunt : ergo cum in superioribus ponant substantiam, in inferioribus qualitatem, vel quantitatem: et substantia verius sit ens quam qualitas, vel quantitas : ergo videtur quod verius ponant in superioribus quam in inferioribus.

3. Praeterea, Si dicas, quod dicunt negationem : quia sic exponitur, Filius est aequalis Patri, quia nec major, nec minor: tunc eadem ratione omne predicatum quod de aliquo dicitur per essentiam vel per accidens, nihil ponit, quia sequuntur ex illo remotiones oppositorum praedicatorum et disparatorum ab eodem subjecto : ut cum dicitur, homo est animal, sequitur, ergo non est lapis : et cum dicitur, homo est albus : ergo non est niger : et hoc est falsum : ergo oportet, quod aliquid ponant.

4, Item, Notum est per se, quod negatio non est primo in intellectu : ergo illa negatio qua dicitur, Filius nec major, nec minor est, in aliqua affirmatione fundatur priori : ergo in illa affirmatione aliquid ponunt.

5. Item, Videtur esse idem similitudo et aequalitas in divinis: quia utrumque exponitur pro indifferenti essentia in tribus: ergo cum eadem sint quae sunt unius diffinitionis, erunt idem similitudo et aequalitas.

6. Praeterea, dixit Augustinus’, quod ad aequalitatem pertinet questio qua queritur, quare, qualis, vel quantus sit ? ad originem vero quis, de quo sit : ergo ad idem pertinet quale et quantum in divinis : sed quale indifferens causat similitudinem : ergo indivinis idem sunt similitudo et aequalitas.

7. Item, Videtur, quod haec duo idem sint quod identitas : quia unum in substantia facit idem : omne autem quod de se dicit qualitatem vel quantitatem in inferioribus, vertitur in divinis in predicationem substantiae, ut dicit Boetius : ergo illa praedicant substantiam, et sic faciunt in divinis identitatem, et non similitudinem, vel aequalitatem.

Solutio. Dicendum, quod ponunt in divinis, et positive habent exponi. Et illa que dicit Magister in Littera, sunt negationes consequentes opposite comparationis quae est secundum majus et minus : et non intendit Magister dicere, nisi quod non ponunt aliquid diversum a substantia, sicut faciunt in inferioribus : sicut enim dicitur in primo Euclidis : Afquale est, quod suppositum alicui, non excedit, nec exceditur. Et ista expositio per negationem accidit aequali in quantum est primum in genere proportionum, eo quod sicut docet Boetius, omnis inequalitas oritur ab aequalitate, et reducitur ad ipsam : quia aequale accipitur penes unum in proportionibus quantitatis, et ita est de simili in comparatione qualium : licet proprie in illis non sint signabiles species comparationis, quaemadmodum significantur species proportionum in quantitate. Et per hoc patet solutio ad quatuor prima : ostensum enim est quid intendit Magister in Littera, et unde venit negatio consequens magis in his quain in aliis.

Ad id autem quod ulterius videtur probare, quod in divinis similitudo sit aqualitas, et e converso : dicendum, quod licet indifferens essentia causet utrumque, non tamen considerata est in utroque secundum eumdem modum interro- gandi : quia in similitudine consideratur secundum indifferentiam attributorum sapientie#, et bonitatis, et aliorum, que secundum modum dicendi dicunt qualitatem. In aequalitate autem consideratur secundum attributa dicentia quantitatem virtualem in aeternitate durationis, et magnitudine existendi ubique, et potestate operandi.

Ad aliud dicendum, quod gualis non simpliciter, sed secundum aliquid consi-— deratum, pertinet ad questionem de qualitate, secundum quod attributum dicens qualitatem est virtus ordinata ad actum, sicut scientia virtute sua facit considerare, et secundum potestatem scire est facultas considerandi bene vel male: et quoad hoc facit aequalitatern, sed in se facit similitudinem.

Ad aliud dicendum, quod omnia illa attributa sunt substantia : sed secundum hoc non accipitur ratio distinguendi inter attributa, ut supra probatum est : sed potius penes modum intelligendi : sic enim in inferioribus dicit Philosophus, quod si quis bicubitali magnitudine posita, dixerit quod positum est esse quantum, quid est dicit, et quantum quid significat: ita etiam in superioribus cum dicitur, Deus substantia, Deus sapiens, dicitur quidem quid in utroque, non tamen significatur in modo intelligendi: et ideo gratia quorumdam attributorum dicuntur persone unum, et gratia quorumdam similes, et gratia quorumdam aequales : et puto, quod non debent dici idem : quia supra habitum est®, quod Pater et Filius non sunt idem Deus et hoc ideo, quia idem est habens in se articulum, qui determinat suppositum quod est persona: et ideo cum non sint idem suppositum, non erunt idem Deus habet etiam in se unitatem substantia, et gratia hujus bene posset dici : sed non potest dici, quod sunt alius, vel diversus Deus.

Et ex hoc patet etiam ulterius solutio questionis, qua posset queri, quare unum in substantialibus attributis in divinis personis non facit idem, sicut unum — in qualitativis facit simile, et in quantitativis facit aequale? Sunt tamen qui distinguunt istam, Pater et Filius sunt idem Deus, ex eo quod ly idem potest esse masculinum et substantivum, et sic falsa : vel neutrum et quasi adjectivum, et sic vera : sed haec distinctio non habet artem, nec rationem : quia zdem nec voce, nec significatione adjectivum est, sed significalivum et discretivum substantie.

Praeterea, Si esset neutri generis, incongrue adderetur cum hoc nomine, Deus, quod est masculinum : sicut incongrue dicitur, Pater et Filius sunt istud Deus. C. De sententia sancti Hilarii, qua in Trinitate personarum propria ostendit.

Non est igitur hie preetermittendum, quod vir illustris Hilarius proprietales personarum assignans, dicit in Patre esse ternilatem, speciem in imagine, usum in munere : quae tante difficultatis sunt verba, ut in eorum intelligentia atque explanalione vehementer laboraverit Augustinus, ut ipse ostendit in libro VI de Trinitate, ita dicens: "Quidam cum vellet brevissime singularum in Trinitate personarum insinuare propria : Aeternitas est, inquit, in Patre, species in imagine, usus in munere. Et quia non mediocris auctoritatis in {tractalione Scripturarum el assertione fidei vir exstilit (heec enim Hilarius in hbris suis’ posuit), horum verborum, id est, Patris, et imaginis, et muneris, aeternitatis, speciei, et usus, abdilam scrutatus intelligentiam, quantum valeo, non eum secutum arbitor in alernitatis vocabulo, nisi quod Pater non habet Patrem de quo sit: Filius autem de Patre est, ut sit, atque ut illi coeternus sit. Imago enim si perfecte implet illud cujus imago est, ipsa cosquatur ei, non illud imagini sue : in qua imagine speciem nominavit. Credo propter pulchritudinem, ubi tanta est congruentia et prima aequalitas, et prima similitudo nulla in re dissidens, et nullo modo inequalis, et nulla ex parte dissimilis: sed ad identitatem respondens ei cujus imago est: ubi est prima et sumina vita, cul non est aliud vivere, et aliud esse : sed idem et primus ac summus intellectus, cui non est aliud vivere et aliud intelligere, sed idem hoc est unum tamquam verbum perfectum, cui non desit aliquid : et ars quaedam omnipotentis et sapientis Dei, plena omnium rationum viventium et incommutabilium : et omnes unum in ea, sicut ipsa unum de uno, cum quo unum: ibi novit omnia Deus quae fecit per ipsam".

D. Mie de Spiritu sancto quare usus dicatur ?

"Est autem ineffabilis quidam complexus Patris et imaginis, qui non est sine perfruitione, sine charitate, sine gaudio. Illa ergo dilectio, delectatio, felicitas, vel beatitudo (si tamen aliqua humana voce digne dicitur) wsus ab illo appellata est breviter, et est in Trinitate Spiritus sanctus non genitus, sed genitoris genitique suavitas, ingeniti largitate atque ubertate profundens' omnes creaturas pro captu earum". Itaque illa tria et a se invicem determinari videntur, et in se infinita sunt. Qui videt hoc vel ex parte, vel per speculum in @nigmate, gaudeat cognoscens Deum, et gratias agat. Qui vero non videt, tendat per pietatem fidei ad videndum, non per cecilatem ad calumniandum: quoniam unus est Deus, sed tamen Trinitas . Ecce habes qualiter verba Hilarii praemissa accipienda sint, licet tantee sint profundi-’ tatis, ut etiam adhibita expositione vix aliquatenus ea intelligere valeat humanus sensus: cum et ipsa eorum explanatio, quam hic Augustinus edidit, plurimum in se habeat difficultatis et ambiguitatlis.

E. Quod secundum hane expositionem non distinguuntur ibi proprietates Personraruin tres.

Non enim secundum premissam expositionem distinguuntur hic tres illee proprietates superius assignata, sed ipse hypostases distinctee ab invicem monstrantur. A‘ternitatis tamen nomine eadein videtur designata proprietas, quam notat hoc nomen, ingenitus. Sed videamus quid sit quod ait: "Imago si perfecte implet illud cujus imago est, ipsa coaquatur ei, non illud sue imagini." Videtur enim dicere, quod Filius qui est imago Patris, Patri coaequalitur, non Pater Filio: cum el Filius dicatur aequalis Patri in Scriptura, et Pater Filio: sed Filius hoc habet a Patre ut sit ei aequalis, Pater autem non habet a Filio : et tamen Filius plene ac perfecte aqualis est Patri, id est, imago ei cujus est imago.

F. Quare dicatur Hilarius propria personarum assignasse in verbis praedicts, cum ibi non sint expresse proprietates ?

Propria ergo personarum in praedictis verbis assignasse dicitur Hilarius, quia relativa nomina personarum posuit, scilicet Patris, imaginis, et muneris, quae relative dicuntur de personis,et proprietates notant quibus distinguuntur persone. Ita enim dicitur Spiritus sanctus munus relative, sicut donum. Verumtamen ipsas proprietates aliis tribus nominibus non significavit, juxta preedictam Augustini expositionem, nisi solo nomine e& ternitafis, quo non ipsam paternitatem, sed eam voluit intelligi notionem qua dicitur ingenitus.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 4