Articulus 5
Articulus 5
Quare aeternitas appropriatur Patri ?
Deinde queritur de secunda parte ubi dicit, ibi, C, "Non est igitur hic pretermittendum, quod vir illustris, etc." Et queruntur tria: quorum primum, Quare aeternitas attribuitur Patri ? Secundo, Quare imago Filio ? Et tertio, Quare usus Spiritui sancto ?
Ab pRiMUM proceditur sic : 1. Quodcumque nomen aequaliter dicitur de tribus, non attribuitur specialiter alicui : sed dicimus in symbolo Athanasii: "Aiternus’ Pater, aeternus Filius, aeternus Spiritus sanctus:" ergo eternitas non attribuitur specialiter alicui.
2. Item, Supra probata est cowternitas personarum aequaliter : et ibidem, quod si Pater est aeternus, quod etiam Filius est aeternus : ergo non debet specialiter referri ad Patrem.
3. Item, Coeternitas secundum modum intelligendi dicit spatium non intersectum, ut dicit Isaac, quod est mensu~ ra extrinsecus adjacens esse duranti sine variatione et termino. Sic etiam dicit Dionysius, quod aeternitas est antiquum et invariabile et universale in metiendo : hoc autem aequaliter omnibus convenit : ergo non specialiter attribuitur Patri.
4. Item, Si accipiamus secundum diffinitionem Boetii, quod aeternitas est interminabilis vite possessio tota simul : iterum aequaliter convenit tribus : ergo. male attribuitur uni, scilicet Patri.
3. Item, Queritur de solutione quam ponunt quidam, quod significet essentiam quae communis est tribus sed connotat notionem Patris, et ideo attribuitur Patri. Et hoc volunt habere ex, verbis Magistri infra, ubi dicit, quod eamdem notionem dicit quam dicit ingenitus.
SED CONTRA : 1. Quidquid dicit essentiam et connotat notionem unius persone, propter hoc quod significat utrumque, non potest dici de omnibus : sicut mittitur, et procedit temporaliter, et hujusmodi: ergo si wternitas in intellectu. suo claudit notionem Patris, non dicetur de aliis personis, quod sint aeterne.
2. Item, Non possum dicere, quod Filius sit essentia divina, et ingenitus : cum ergo tantum valeat aeternitas, quantum essentia et ingenitus, non potero dicere, quod Filius sit aeternitas vel aeternus.
Solutio. Dicendum, quod aeternitas non est proprium Patris, nec per se, nec per connotationem notionis suae : sed est appropriatum, eo quod in sua ratione plus accedit ad Patris proprium quod est innascibilitas, quam ad proprium alterius persone : et hoc sic patet : Aiternitas est interminabilis vite possessio. Quod autem est interminabile, est principium non de principio : quod licet essentialiter conveniat omnibus personis, tamen secundum aliquam rationem principium habet Filius, et principium habet Spiritus sanctus: sed Pater secundum nullum modum : ergo ratio aeternitatis plus accedit ad proprium Patris, quam alterius.
On this page