Text List

Articulus 6

Articulus 6

Quare imago appropriatur Filio ? et, Quare Filius dicatur species Patris ?

ARTICULUS VI. Quare imago appropriatur Filio ? et, Quare Filius dicatur species Patris ?

Secundo queritur de imagine que appropriatur Filio : et quia supra‘ satis aperte ostensa est ratio, quare imago proprie convenit Filio, ex illa etiam satis potest elici quare imago essentialiter dicta, appropriatur eidem : quia scilicet rationem habet accedentem ad id quod proprium est Filio.

Hic autem relinquitur questio de duabus diffinitionibus imaginis, quae tanguntur in notula Hilarii, quae assignatur hic in quibusdam libris : quarum prima heec est :

1. Imago est ejus rei ad quam imaginatur species indifferens : sed species indifferens est Patris : ergo imago est Patris : non ergo Fil, Filius enim est indifferens species Patris.

2. Item, Quid dicit ly imaginatur ? Si actum imitandi, sicut dicitur communiter: ergo imago est rei quam imitatur imago : hoc aufem est prototypus, ut dicit Damascenus, vel exemplar, ut dicitur communiter. Ergo videtur, quod proprium Patris debeat poni exemplar, et non aeternitas in isto ternario quem ponit Hilarius : quia aliter non responderet sibi.

3. Item, Quare Filius dicitur species ? Species enim aut sumitur ut in logicis, aut sicut in naturalibus, aut sicut in? spiritualibus. Si primo modo : tune species est praedicatum de pluribus differentibus numero : et hoc non convenit Filio. Si autem secundo modo : tunc species est forma dans esse et rationem : et hoc iterum Filio non convenit. Si tertio modo : tunc Filius esset ratio secundum quam formaliter cognosceret Pater, et sic esset sapiens sapientia genita : quod iterum falsum est, ut probabitur in sequenti distinctione. Si dicas, quod vocatur hic species speciositas, ut videtur dicere Augustinus in Littera. Contra : Speciositas imaginis est potius a superlinitis imagini, ut est venustas coloris in commensuratione partium in membris et colore, quam in ipsa imaginis figura : cum igitur ista sint bonitatis et gratiae que imagini spirituali superinducuntur a Spiritu sancto, videtur quod speciositas magis convenit Spiritui sancto, quam Filio.

4. Praeterea, Totum quod ponitur in diffinitione ista, convenit Spiritui sancto: est enim Spiritus sanctus indifferens species Patris et Filii : ergo est imago, et sibi species debet appropriari.

Ultrerius queritur de secunda diffinitione : Imago est rei ad rem co quandam imaginata et indiscreta similitudo.

1. Cum enim imago quandoque sit minor, et quandoque major, ut patet in statuis idolorum et sanctorum, non videtur esse ret ad rem coaequandam.

2. Praeterea, Gum discretio sit in omnibus illis in quibus est imago et exemplar, non enim sibi imago est, videtur quod male dicat indiscreta.

3. Item, Imago cum sit ad rem coequandam, potius videtur esse #qualitas, quam similitudo.

Uxrerius queritur, Qua ratione ei qui sic est imago, appropriatur species ? Non enim est speciositas nisi ex substantia : et ita videtur una esse species trium, sicut una est essentia trium.

Souvutio. Dicendum, quod due diffinitiones quas tangit in Ztétera, diversificantur in eo quod una est imaginis secundum quod est ab exemplari : sic enim habet indifferentem speciem cum illo : sicut cera cum figura sigill, ex hoe quod secundum impressionem est a si- gillo. Alia autem datur de imagine, secundum quod est ad exemplar in quod ducit : ducit enim in illud per hoc quod est imaginata et equata sibi similitudo.

Ad primum autem dicendum, quod cum dicitur, "Imago est ejus rei, etc.," construitur ly imago cum ly eyus rei, in habitudine efficientis et termini simul : quia imago est ab illa re, et ad illam demonstrandam : et ideo non _ sequitur, quod sit illa res : quia non est ibi constructio in habitudine subjecti ad formam : sicut cum dicitur, imago statue vel eris.

Ad aliud dicendum, quod ly imaginatur, dicit actum imitandi: et tamen Patri non altribuitur ratio exemplaris, quia non conyvenit : sed ratio principii ad imaginem. Imago enim non necessario fit ab exemplari primo efficienter, sicut idolum Petri vel A®sculapii fit ab artifice : sed imago in divinis est ab eo cujus est imago. sicut a principio : et quia ratio principii non importatur in exemplari, sed in aeternitate, ut prius habitum est : ideo attribuitur Patri aeternitas.

Si autem objiciatur, quod ratio principii etiam diminuta est, quia non importat imitationem : sicut exemplar dicens imitationem, non dicit principium : et ita neutrum convenit Patri per comparationem ad imaginem. Dicendum, quod non est verum : ratio enim principii importatur per aeternitatem, et modus principiandi per imaginem, eo quod imago non habet absolutum intellectum, sed respectivum : et ideo ex imagine intelligitur exemplar, sed non intelligitur principium : ut ergo utrumque intelligatur in Patre, exprimitur aeternitas in Patre, et cointelligitur exemplar in imagine.

Ad aliud dicendum, quod species que appropriatur Filio (ut Augustus dicit) est idem quod speciositas : et secundum rationem convenientia non est nisi in Filio : et hoc propter rationem sue emanationis quae est generatio : quia ipse accipit speciem et formam Patris, ut formam nature et substantia. Spiritus autem sanctus accipit essentiam procedendo quomodo donum, quod de sua ratione non dicit formam, et speciem ejus a quo procedit : et ideo licet id quod est species sit in tribus, tamen ratio speciei et speciositas dicit magis accessum et convenientiam ad proprium Filii, quam alicujus aliorum. Ad aliud patet solutio per dicta.

Ad ww quod objicitur de secunda diffinitione, dicendum quod in statuis pro tanto non est perfecta repraesentatio, quod non est proportionata quantitas : hic autem diffinitur imago implens et representans perfecte id cujus est imago.

Ad aliud dicendum, quod non intelligitur hic de indiscretione persone, sed potius de indiscretione convenientiae in eo in quo est imago: si enim in illa convenientia discerneretur, tunc disconveniret, et non esset imago.

Ad aliud dicendum, quod imago dicit qualitatem circa quantitatem dictam : et ideo potius dicitur similitudo quam equalitas, ut ratione ejus quod est quantitas, equet : et ratione ejus quod ponit circa quantitatem, assimilet.

Av ip quod ulterius queritur, Quare species Filio sive imagini attribuitur, jam in prehabitis solutum est.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 6