Text List

Articulus 7

Articulus 7

Quare usus attribuitur muneri sive Spiritui sancto ?

ARTICULUS VII. Quare usus attribuitur muneri sive Spiritui sancto ?

Tertio queritur, Quare usus attribuitur muneri ?

1. Usus enim est quod in facultatem voluntatis assumitur, ad aliud referre : munus autem sive donum Spiritus sancti non refertur ad aliud ergo videtur, quod non convenit ci usus. Si dicas, quod convenit ei per effectum : quia bene facit uti ceteris donis : hoc nihil est : cum enim appropriatum Patris et Filii conveniat eis ab aeterno, non respondebit directe appropriatum Spiritus sancti, nisi etiam ab aeterno conveniat.

2. Praeterea, In Littera dicit Augustinus, quod dilectio Patris et Filii, sive delectatio, vel felicitas, sive beatitudo, vocata est wsus ab Hilario : hac autem ab aeterno conveniunt : ergo et usus.

Sorvutio. Leve est hic solvere : quia uti dupliciter superius est diffinitum, scilicet ad uti vie, et uti patrie. Uti enim viae est id quod in usum venerit, ad aliud referre quo fruendum est. Uti autem patria quod cadit in diffinitione frui, sicut supra dixit Augustinus, quod frui est uti cum gaudio, non adhuc spei, sed jam rei: et secundum hoc utuntur se Pater et Filius: et usus in ratione ad amorem appropinquat et delectationem que est Spiritus sanctus : quia talem usum non facit nisi amor et delectatio.

Et per hoc patet solutio ad totum.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 7