Text List

Articulus 8

Articulus 8

Utrum Filius bene dicatur ars Patri ?

ARTICULUS VIII. Utrum Filius bene dicatur ars Patri ?

Deinde queritur de hoc quod dicit, ibi, in fine cap. C, "Ars guedam omnipotentis et saptentis Dei plena omnium rationum viventium, etc."

1. Quidquid enim aliquis cognoscit, arte sua cognoscit : si ergo Filius est ars Patris, Pater cognoscit Filio.

2. Item, In Littera dicit : "Novit omnia Deus quae ipse fecit per artem ipsam" ; ergo Pater est sapiens Filio quem genuit, ut videtur.

Solutio. Iste rationes bene concluderent si ars et intellectus et sapientia proprie dicerentur de Filig, et non appro- priate. Unde verum est, quod Pater omnia cognoscit in arte sua et in intellectu suo : non tamen sequitur, quod cognoscat Filio : quia una est ars trium, et unus intellectus trium, sicut una essentia trium : sed intellectus et ars et sapientia convenientiam et accessum dicunt ad Filium, secundum quod ipse verbum, magis quam ad Patrem vel Spiritum sanctum : et ideo Filio plus quam aliis appropriatur.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 8