Articulus 9
Articulus 9
Quare Patri attribuitur unitas ?
Deinde queritur de hoc quod dicit in tertia parte, ibi, G, "Mlud etiam sciri oportet, quod earumdem, etc."
Et queruntur tria : quorum primum est, Quare Patri attribuitur unitas ? Secundum, Quare Filio aequalitas ? Tertium, Quare Spiritui sancto equalitatis et unitatis connexio ?
Ad PRimuM proceditur sic : Innuit enim Dionysius in libro de Divinis nominibus 2, unum dici sex modis. Dicit enim sic de uno: Unum est omnium inegressibiliter causa : nihil enim existentium est non participans uno. Et per hoc innuit unum quod est principium entium, et convertitur cum ente, secundum quod dicimus, quod unum et ens sunt principia transcendentia omne genus. Et subjungit iterum de unitate, dicens: Omnis numerus unitate participat: et per hoc videtur innuere unitatem quae est principium numeri, quia unitas est potentia omnis numerus. Deinde per ordinem ponit quatuor modos alios, sic dicens : Neque enim est multitudo non participans uno : sed ea quae sunt multa partibus, sunt unum toto : et quae sunt multa accidentibus, sunt unum subjecto : et quae sunt multa numero et virtutibus, sunt unum specie: et quae sunt multa Speciebus, sunt unum genere. His ergo sex modis dicitur unum : ita quod unum aliquo modo semper dicitur forma. Alium modum septimum ponit unius qui est secundum causam efficientem, sic dicens: Que sunt multa processibus, sunt unum principio. Alium iterum, scilicet octavum ponit modum secundum universalem omnium causam, sic dicens: Non est quod omnium est causa unum multorum unum: sed ante omne unum et multitudinem, determinans. Ad hos ergo modos reducuntur modi unius : ita quod sex accipiantur a forma, et duo a causa efficiente in genere vel universali, que est causa prima. Constat autem, quod unitas non convenit Deo nisiultimo modo. Cum igitur ille modus conveniat equaliter tribus personis, non dicit specialiter appropriatum Patris.
Praeterea, Ulterius queritur de divisione Dionysii, Quare non ponit wnem penes materiam, sicut ipse ponit penes efficientem et formam ?
Item, Efficiens non causat unum, nec multum in re: quia ipse est extra rem: ergo videtur, quod penes efficientem nihil dicatur unum.
Item, Ponitur unum per accidens tribus modis, scilicet accidens et subjectum : vel duo accidentia in subjecto, sicut grammaticum et album in Socrate sunt unum: vel duo accidentia in accidente tertio, sicut musicum et album in vemiente sunt unum: et hoc non tangitur hic.
Solutio. Dicendum, quod de uno et unitate non est hic intentio principalis : sed quantum hic sufficit ad intelligendum, quare unitas attribuitur Patri, notandum quod unitas de se habet tria, quando proprie accipitur, scilicet indivisibilitatem, et privationem, et rationem principii. Est enim unitas et indivisibilis, et est prima, et est principium numert : et in his tribus notiones Patris vicinantur ei: quia duplex est divisio, scilicet in se, et ex alio exire per divisionem: in se, sicut quantum dividitur: exire ab alio per divisionem, sicut causatum dividitur a causa: et secundum rationem approximandi Patri non convenit in se dividi, nec alicui persone: sed quodammodo Filius et Spiritus sanctus exeunt a Patre, non per divisionem, sed per distinctionem. Pater autem non est ex alio: et ideo per hoc quod non est de principio, ponit convenientiam ad rationem unius.
Item, Unitas est prima : et primum est ante quod nihil : et ideo attribuitur Patii gratia innascibilitatis.
Item, Unitas est principium facicns numerum ex sua substantia iterata : et per hoc competit Patri gratia auctoritatis generandi et spirandi, qui de substantia sua non iterata, sed eadem manente, producit Filium et Spiritum sanctum : et per hoc patet, quod juxta secundum modum sumitur unitas quae appropriatur Patri. Potest etiam sumi juxta primum modum : quia principium non de principio est, in quo omnia uniuntur quae egrediuntur ex ipso : sicut est Pater, ut probatur in nota quae hic ponitur, et incipit: "Si quis innascibilem, etc."
Ad id quod queritur de divisione Dionysii, dicendum quod optima est: quia ipse specialem tractatum in eodem capitulo facit de perfecto : tamen potest reduci ad unum tertio modo dictum, quod est unum toto : quia dicit Philosophus, "Totum et perfectum idein dico." Omne autem unum per accidens reducitur ad unum subjecto, non enim est accidens accidenti nisi subjecto : et licet materialiter possit variari hoc multis modis, tamen omnes reducuntur ad unum subjecto. Similiter unum continuitate reducitur ad unum toto : quia utrumque illorum multitudinem habet in potentia divisionis partium.
Quod autem objicitur de causis, dicendum quod licet res non sit una, vel multa ex causa efficiente : dico tamen, quod prima multitudo causatur a distinctione cause efficientis et effectus : et ideo etiam in aliquibus non potest inveniri humerus, nisi per distinctionem cause et causati, sicut in intelligentiis secundum eos qui ponunt intelligentias substantias separatas, et unam sub alia secundum ordines motorum spherarum. Vel dicatur, quod est causa efficiens ut efficiens tantum, et est causa efficiens cum ratione exemplaris : et illa secunda aliquando est in qua uniuntur ea que sunt unius exemplaris : sed hoc non est intentio Dionysii, sed primum: quia unitas principil secundum eum minor cst quam unitas generis.
Si autem queritur, Penes quid accipitur divisio ? Potest dici, quod unum dicitur simpliciter, et secundum quid : et si dicatur secundum quid, quod tunc erit unum per id quod est extra unum : et hoc est causa efficiens in genere, vel universalis: et sic accipiuntur duo modi, scilicet octavus, et septimus. Si autem dicitur simpliciter unum : aut perse, aut per accidens. Si per accidens : tune est quartus modus. Si autem dicitur per se : aut a forma quae dat esse, aut a forma que est unitas ipsa. Et si a} forma que est ipsa unitas secundum quod denominative praedicatur de numero, sic est modus secundus. Si autem a forma quae dat esse : aut illa accipitur ut principium, aut ut determinans et distinguens in hoc ens vel illud. Si primo modo : tune est unum conversum cum ente: et sic est modus primus. Si secundo modo : aut dat esse nature : et sic est modus ter tius : quia in illo comparatur forma totius ad partes materiales, quibus datur esse secundum naturam ab ipsa forma. Aut ut dat esse rationis : et hoc aut est totum esse, et sic est unum specie : aut est ut pars esse, et sic est unum genere.
Si autem queritur, Quare Dionysius, cum tangit unum specie, dicit quod sunt multain Deo numero, aut virtute ? multitudo enim cujus unitas est species, non est differens virtute tantum, sed numero, ut videtur : quod patet etiam per speciel diffinitionem quam dat Porphbyrius, quod species est, quod praedicatur de pluribus differentibus solo numero. Dicendun, quod magis simpliciter et absolute causatura materiw divisione, ut supra diximus : sed multitudo in substantiis separatis et Angelis est per numerum ejus quod est, et numerus illius cognoscitur distinctione virtutum. Cum igitur in tria dividantur superceelestes essentiae, scilicet in substantiam, et virtutem, et operationem, cognoscimus nos numerum per operationem et virtutem in alia proportione potestatis se habentem ad substantiam in illo et in illo Angelo : et ideo ponit multitudinem virtutis cum maultitudine materiali. Utrum autem Angeli differant specie, vel non, alia est questio.
On this page