Text List

Articulus 10

Articulus 10

Quare aequalitas attribuitur Filio, et etiam similitudo ?

ARTICULUS X. Quare aequalitas attribuitur Filio, et etiam similitudo ?

Secundo queritur, 1. Quare aequalitas attribuitur Filio, cum supra determinatum sit quod convenit aequaliter tribus ?

2. Item, Si ego sum aequalis tibi, bene sequitur, quod tu etiam es aequalis mihi: ergo.a simili Filius est aequalis Patri, et Pater est aequalis Filio.

3. Forte dices, sicut communiter dicitur, quod ratio aequalitatis incipit in secundo, et non in primo: quia omnis proportio et comparatio preponit sibi id ad quod est proportio et comparatio: et ideo cum Pater sit non ab alio, non excedit ratio aequalitatis ad rationem propri Patris. Conrra, quia secundum hoc et Spiritui sancto approprianda est equalitas, sicut Filio.

4, Praeterea, Falsum videris dicere : in geometricis enim saepe facis demonstrationes supponentes, quod idem angulus est aequalis sibi : ergo aequalitas videtur esse in uno. -

5. Praterea, Cum similitudo etiam incipiat in secundo, preponendo sibi eum cul est similis, quare non appropriatur Filio similitudo sicut aequalitas ?

Solutio. Dicendum, quod aequalitas attribuitur Filio gratia imaginis, ad cujus notionem accedit propinqua ratio equalitatis : sequitur enim, si est imago, quod est aequalis, et non convertitur.

Ad pRIMUM ergo dicendum, quod communis aequalitas determinata est supra, ratione ejusin quo est aequalitas : et hec est indifferens essentia, et sic attribuitur tribus aequaliter. Si autem consideretur ratio nominis, vicinius se habet ad imaginem quam ad alterum.

Ad aliud dicendum, quod hoc sequitur gratia ejus in quo est aequalitas, quod inest mihi, et tibi: sed tamen ratio equalitatis incipit in eo in quo equalitas est facta, non in illo in quo est primo tanta quantitas ; et ideo cum Filius indifferentem quantitatem virtualem habeat a Patre, Pater autem non ab alio, vicinius se habet aequalitas ad Filium, quam ad Patrem.

Ad aliud dicendum, quod solutio est bona. Ad id quod contra objicitur, dicendum quod Spiritus sanctus est quidem aequalis, sed hic rationem equalitatis non habeta ratione emanationis : quia nomine doni non necessario significatur aliquid aequale donatori, sicut nomine imaginis et fill significatur aquale per naturam.

Ad aliud dicendum, quod angulo uni ut uni non accidit aequalitas, sed potius ut refertur ad diversos quibus intelligitur addi, vel subtrahi: et gratia illorum diversorum dicitur aequale addi, vel subtrahi.

Ad uLvimum dicendum, quod similitudo diminute dicit convenientiam. Quantumcumque enim conveniat cum altero, simile erit : sed non aequale erit, nisi conveniat in tanta quantitate virtutis : et per consequens oportet convenire in tota essentia.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 10