Text List

Articulus 11

Articulus 11

Utrum Spiritui sancto debeat attribui unitatis et aequalitatis concordia sive connexio ?

ARTICULUS XI. Utrum Spiritui sancto debeat attribui unitatis et aequalitatis concordia sive connexio ?

Deinde queritur de hoc quod attribui~ tur Spiritui sancto aequalitatis et unitatis concordia vel connexio. Nexus enim est inter nexa : Spiritus autem sanctus secundum ordinem nature est ex Patre et Fiho: et ideo in nominando exprimitur.

Sorvutio. Sicut supra patuit, Spiritus sanctus est nexus procedens a Patre et Filio, per hoc quod est amor utriusque, id est, ab utroque: non enim amor procedit tantum ab amante, sed etiam unit amantem cum amato: et gratia illius unionis dicitur nexus ab Augustino.

Ad opsecrum contra, dicendum quod est nexus quasi vi vinciens, et ille potest super connexa, et est inter ea que connectit quasi medium : sed nexus quo Spiritus sanctus dicitur nexus, non Vi sed dulcedine quae emanat ab amantibus, dulciter nectit : et ideo per ordinem nature est ab utroque connexorum: et in nominatione personarum ab Ecclesia exprimitur post utrumque.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 11