Articulus 12
Articulus 12
An Pater et Filius dici possunt unus ?
Deinde queritur de hoc quod dicit in Littera, ibi, I, "Me dici oportet, quod Pater et Filius et Spiritus sanctus recte dicuntur esse unum, etc."
1. Unus est unum essentiale, cum omne unum sit a forma: ergo Pater et Filius sunt-unus, sicut una natura.
2, Item, Cum dico, uwnus Deus, si unus notat distinctionem, ut dicit Magister, tunc trahet hunc terminum, Deus, ad standum pro persona: et tunc erit pro qualibet persona locutio falsa: ergo videtur, quod Pater et Filius non sunt unus Deus.
3. Item, Plus differunt hoc album et hoc musicum in Socrate, quam Pater et Filius. Propatio. Differunt enim per albedinem et musicam, qua sunt entia absoluta: licet conveniant in subjecto. Pater autem et Filius non distinguuntur per aliquid absolutum: ergo cum possum dicere, hoc album et hoc musicum Socrate demonstrato, est unus, ita quod unus substantivetur, videtur quod multo magis possim dicere, Pater et Filius sunt unus: et hoc negat in Liétera,.
Soxrvutio. Dicendum, quod non potest dici, Pater et Filius sunt unus: et ratio sepe dicta est, quia wnws in masculino signat ens formatum, quod convenit rationi persone: in neutro autem ens informe, quod convenit essentiae: et ideo nec adjective nec substantive potest dici. Pater et Filius sunt unus: et per hoc patet solutio ad primum et secundum.
Ad aliud dicendum, quod dupliciter significatur distinctio, scilicet ut concepla, et ut exercita : sicut Sophiste dicunt de negatione, cum dicitur nego, gas, significatur negatio ut concepta, quae non habet actum negationis: et ideo propositio in qua ponitur, est affirmativa: ut cum dicitur, nego mundum fuisse ab aeterno. Est autem negatio significata ut exercita, quae habet negationis actum, et ideo facit orationem negativam, quae significatur cum dicitur, ego non sum asinus, nemo est leo, nullus homo est lapis, et hujusmodi. Similiter in divinis quedam nomina significant distinctionem implicite, ut termini numerales : quedam autem ut conceptam, sicut distinctum, relatum, et hujusmodi: quedam autem ut exercitam: ut cum dicilur generans, vel genitus, et hujusmodi. Et illa sola trahunt hunc terminum, Deus, et quosdam alios substantiam significantes ad standum pro persona: et ideo non possumus dicere, Pater est alius Deus quam Filius, vel distinctus Deus a Filio, sed unus Deus cum Filio, et Deus generans Deum Filium: cum enim alius et distinctus non significent nisi conceptum distinctionis, conceptum illum ponent circa formam significatam in hoc nomine, Deus: et ideo falsificatur locutio.
On this page